§2.22.1cum Volscorum gente Latino bello neque pax neque bellum fuerat;
在拉丁战争期间,与沃尔斯奇人之间既没有和平也没有战争。
nam et Volsci conparaverant auxilia, quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset, et maturavit Romanus, ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet.
因为沃尔斯奇人也曾准备了要派给拉丁人的辅助部队,若非罗马独裁官迅速采取行动的话;而罗马人也确实迅速行动,以免在一场战斗中同时与拉丁人和沃尔斯奇人交战。
§2.22.2hac ira consules in Volscum agrum legiones duxere.
因这一愤怒,执政官们将军团带入了沃尔斯奇人的领土。
Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit; armorum inmemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos: ita sine certamine inde abductae legiones.
未曾料到的局势击碎了沃尔斯奇人,他们本不害怕对其阴谋的惩罚;他们顾不得武器,交出了来自科拉和波梅蒂亚的权贵子嗣三百人作为人质:因此,军团未经战斗便从那里撤离。
§2.22.3nec ita multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium; rursus occultum parant bellum Hernicis in societatem armorum adsumptis.
此后没过多久,当沃尔斯奇人从恐惧中解脱出来后,他们本性复萌;他们拉拢赫尔尼基人结成军事同盟,再次暗中准备战争。
§2.22.4legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit: conprehensos Volscos Romam duxere.
他们还四处派遣使节去煽动拉丁人;但最近在雷吉鲁斯湖所遭受的惨败,使拉丁人对任何劝说他们诉诸武力的人充满了愤怒与仇恨,甚至没有免于侵犯使节:他们逮捕了沃尔斯奇人并将其押送到罗马。
ibi traditi consulibus, indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum Romanis.
在那里,这些人被移交给执政官,并揭露了沃尔斯奇人和赫尔尼基人正准备对罗马人发动战争。
§2.22.5relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus, ut et captivorum sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus reicerent.
此事呈报给元老院后,元老院议员们非常高兴,以至于向拉丁人归还了六千名俘虏,并将那几乎曾被永久拒绝的缔约之事提交给新任政务官处理。
enimvero tum Latini gaudere facto; §2.22.6pacis auctores in ingenti gloria esse.
此时,拉丁人确实因这一举措而欢欣鼓舞;和平的发起者们享有着极大的荣耀。
coronam auream Iovi donum in Capitolium mittunt.
他们将一顶金冠作为礼物送到卡庇托林的朱庇特神庙。
cum legatis donoque, qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo venit.
伴随使节和礼物的,还有一大群被送回自己人身边的俘虏,他们簇拥在周围前行。
§2.22.7pergunt domos eorum, apud quem quisque servierant; gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde hospitia iungunt.
他们走向自己曾服侍过的主人们的家中;感激在自己落难时受到宽厚的对待与照顾;由此结下客友关系。
numquam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.
在此之前,无论在公在私,拉丁人与罗马政权的联结从未如此紧密。