§2.21.1triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit.
此后三年,既无确定的和平,也无战争。
consules Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius.
执政官是昆图斯·克罗埃利乌斯和提图斯·拉尔基乌斯,随后是奥卢斯·塞姆普罗尼乌斯和马尔库斯·米努基乌斯。
his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies.
在这些执政官任内,萨图尔努斯神殿得以奉献,萨图尔纳利亚节日得以确立。
§2.21.2A. deinde Postumius et T. Verginius consules facti.
随后,奥卢斯·波斯图米乌斯和提图斯·维尔吉尼乌斯当选为执政官。
§2.21.3hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam invenio: A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dictatorem inde factum.
我在某些著述家处发现,直到这一年雷吉鲁斯湖战役才开打:即奥卢斯·波斯图米乌斯因同僚忠诚可疑而辞去执政官之职,随后被任命为独裁官。
§2.21.4tanti errores inplicant temporum rationem aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui consules secundum quos, nec quid quoque anno actum sit, in tanta vetustate non rerum modo sed etiam auctorum digerere possis.
由于在不同的作者笔下,政务官的顺序排列各异,极大的混乱纠缠着年代的计算,以至于在事迹和作者本身都如此古老的情况下,你既无法理清谁继谁之后担任执政官,也无法理清每年究竟发生了什么。
Ap. Claudius deinde et P. Servilius consules facti.
随后,阿庇乌斯·克劳狄乌斯和普布利乌斯·塞尔维利乌斯当选为执政官。
§2.21.5insignis hic annus est nuntio Tarquinii mortis.
这一年因塔奎尼乌斯去世的噩耗而令人瞩目。
mortuus Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat.
他死于库迈,在拉丁人的势力被瓦解后,他曾投奔那里的僭主阿里斯托德穆斯。
eo nuntio erecti patres, erecta plebes.
得知这一消息,元老院议员(贵族)和普通平民都倍感振奋。
§2.21.6sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia; plebi, cui ad eam diem summa ope inservitum erat, iniuriae a primoribus fieri coepere.
然而对元老院议员(贵族)来说,这种喜悦过于放纵;而对平民而言——直到那天为止,平民一直受到极力的讨好——权贵们开始对其施加不公。
§2.21.7eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum iterum deducta est.
同年,塔奎尼乌斯国王曾建立的殖民地西格尼亚在补充了殖民者人数后再次建立。
Romae tribus una et uiginti factae.
在罗马,投票区(部落)达到了二十一个。
aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.
墨丘利神殿于五月月中日(十五日)落成。