Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §2.18.1-2.18.11

对外危机与罗马首任独裁官的设立

第 79 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

因萨宾青年的不轨行为和拉丁战争的威胁,罗马首次设立独裁官以加强内部控制,其绝对权力慑服了平民和萨宾人,并由此展开和谈。

§2.18.1insequens annus Postumum Cominium et T. Larcium consules habuit.
随后的一年由波斯图穆斯·科米尼乌斯和提图斯·拉尔基乌斯担任执政官。
§2.18.2eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, parvaque ex re ad rebellionem spectare res videbatur.
该年,在罗马,由于在竞技会期间萨宾人的青年因放肆而强抢娼妓,人群聚集引发了争吵,且几乎演变成战斗,形势似乎从微不足道的小事走向了叛乱。
super belli Latini metum id quoque accesserat, §2.18.3quod triginta iam coniurasse populos concitante Octavio Mamilio satis constabat.
除了对拉丁战争的恐惧之外,还增加了这样一件事,即在奥克塔维乌斯·马米利乌斯的煽动下,已经有三十个民族结成了盟誓,这是众所周知的。
§2.18.4in hac tantarum expectatione rerum sollicita civitate dictatoris primum creandi mentio orta.
在如此重大的事态预期中,处于焦虑之中的城邦首次提起了设立独裁官的议题。
sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent — id quoque enim traditur —, parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat.
然而,究竟在何年,或在何人担任执政官期间,(因为人们对他们不够信任,据说是因为他们属于塔奎尼乌斯派,)以及究竟谁是第一位被任命的独裁官,都无法确证。
§2.18.5apud veterrimos tamen auctores T. Larcium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos invenio.
然而,在最古老的历史学家那里,我发现提图斯·拉尔基乌斯被任命为第一位独裁官,斯普里乌斯·卡西乌斯被任命为骑兵长官。
consulares legere: ita lex iubebat de dictatore creando lata.
他们选择的是担任过执政官的人:因为关于设立独裁官所通过的法律便是如此规定的。
§2.18.6eo magis adducor, ut credam Larcium, qui consularis erat, potius quam M.’ Valerium M. filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum; §2.18.7quin, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Valerium spectatae virtutis et consularem virum legissent.
由此我更倾向于相信,是曾任执政官的拉尔基乌斯,而不是尚未担任过执政官的马尼乌斯·瓦莱里乌斯(马尔库斯之子、沃莱苏斯之孙),被置于执政官之上作为协调者和长官;况且,即使他们极其渴望从该家族中挑选独裁官,他们也显然会更愿意挑选他的父亲,即功勋昭著且曾任执政官的马尔库斯·瓦莱里乌斯。
§2.18.8creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum.
在罗马首次任命独裁官后,当人们看到斧头被抬在前面时,平民心中产生了巨大的恐惧,以至于他们更加专心地服从命令。
neque enim, ut in consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.
因为不像在拥有同等权力的执政官那里可以寻求另一方的协助,这里既没有上诉权,除了用心服从之外,没有任何地方可以寻求任何救助。
§2.18.9Sabinis etiam creatus Romae dictator eo magis, quod propter se creatum crediderant, metum incussit.
罗马独裁官的设立,也在萨宾人中激起了更大的恐惧,尤其是因为他们相信这人是专门针对他们而设立的。
itaque legatos de pace mittunt.
因此,他们派出了和谈使节。
§2.18.10quibus orantibus dictatorem senatumque, ut veniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum, ignosci adulescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent.
当他们恳求独裁官和元老院,宽恕青年人的错误时,得到的答复是:青年人尚可原谅,但那些不断挑起一场又一种战争的老人绝不能被宽恕。
actum tamen est de pace, §2.18.11inpetrataque foret, si, quod inpensae factum in bellum erat, praestare Sabini — id enim postulatum erat — in animum induxissent.
然而,关于和平的协商依然进行了,如果萨宾人能下定决心支付为战争所耗费的开支——因为这正是所要求的——和约本已达成。
bellum indictum; tacitae indutiae quietum annum tenuere.
战争宣告发起;但默契的休战让这一年保持了平静。

词汇与语法注释

  1. §2.18.4parum creditum sit — 意为“(那些执政官)几乎不受信任”。`creditum sit` 是无人称被动语态,其支配的与格由兼具关系词功能的 `quibus consulibus` 充当,构成了依赖于 `satis constat` 的间接疑问从句。
  2. §2.18.8ut intentiores essent — 此处的 `ut` 从句应解释为由前句 `magnus plebem metus incessit`(平民心中产生巨大恐惧)引发的结果状语从句(“结果他们更加专心于……”),而非表示恐惧内容的名词性从句。
  3. §2.18.11inpetrataque foret — 过去反事实条件句的归结从句(主句)。`foret` 是 `esset` 的交替形式,因此 `inpetrata foret` 等同于虚拟式过去完成时被动语态的 `inpetrata esset`。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §2.18.1-2.18.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:2.18.1-2.18.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。