§2.19.1consules Ser. Sulpicius M’. Tullius; nihil dignum memoria actum;
执政官是塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯和马尼乌斯·图利乌斯;没有发生任何值得铭记的事。
§2.19.2T. Aebutius deinde et C. Vetusius.
随后是提图斯·埃布蒂乌斯和盖乌斯·韦图西乌斯。
his consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab Latinis ad Romanos descivit.
在这两位执政官任内,斐代奈被围困,克鲁斯图梅里亚被攻占;普赖内斯特从拉丁人一方倒戈向罗马人。
nec ultra bellum Latinum gliscens iam per aliquot annos dilatum.
而已然蔓延数年的拉丁战争,也没有再行拖延。
§2.19.3A. Postumius dictator T. Aebutius magister equitur magnis copiis peditum §2.19.4equitumque profecti ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit, quin extemplo confligerent.
独裁官奥卢斯·波斯图米乌斯与骑兵长官提图斯·埃布蒂乌斯率领庞大的步兵和骑兵出发,在图斯库鲁姆境内的雷吉鲁斯湖畔与敌军相遇。 由于听说塔奎尼乌斯家族的人就在拉丁人的军队中,他们的怒火便无法遏制,以致他们立刻爆发了冲突。
§2.19.5ergo etiam proelium aliquanto quam cetera gravius atque atrocius fuit.
因此,这场战斗也比其他战斗要激烈和惨烈得多。
non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere praeter dictatorem Romanum excessit.
因为将领们不仅在场以谋略指挥战局,而且亲身投入搏斗、混战在一起,双方阵营中的显贵首领几乎没有人能在不受伤的情况下撤离,唯独罗马独裁官例外。
§2.19.6in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est.
傲慢者塔奎尼乌斯看到波斯图米乌斯在最前线鼓励并排遣士兵,尽管他已因年迈体衰而动作迟缓,仍气势汹汹地纵马冲向他,虽被刺中肋部,但在部下们的集结救护下撤到了安全地带。
§2.19.7et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat nec fefellit veniens Tusculanum ducem; contra quem et ille concitat equum.
在另一翼,骑兵长官埃布蒂乌斯向奥克塔维乌斯·马米利乌斯发起了冲锋,他奔来的身影并未瞒过这位图斯库鲁姆的领袖;后者也迎头催动坐骑。
tantaque vis infestis venientium hastis fuit, §2.19.8ut bracchium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum.
双方持矛相向,相向而来的冲力如此之大,以至于埃布蒂乌斯的手臂被刺穿,马米利乌斯的胸口被击中。
hunc quidem in secundam aciem Latini recepere; §2.19.9aebutius cum saucio bracchio tenere telum non posset, pugna excessit.
拉丁人随即将后者接入第二防线;而埃布蒂乌斯因手臂负伤无法握持兵器,便退出了战斗。
§2.19.10Latinus dux nihil deterritus vulnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat.
拉丁领袖并未因受伤而气馁,他重新鼓动战斗,并且因为看到自己的队伍受到震撼,便召集了由卢基乌斯·塔奎尼乌斯之子率领的罗马流亡者大队。
ea, quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.
这支队伍因财产被夺、祖国被占而怀着更大的愤怒作战,暂时重整了战局。