§2.15.1P. Lucretius et P. Valerius Publicola, Sp. Larcius inde et T. Herminius consules facti.
普布利乌斯·鲁克莱提乌斯与普布利乌斯·瓦莱里乌斯·普布利科拉,随后是斯普里乌斯·拉尔基乌斯与提图斯·赫尔米尼乌斯当选为执政官。
eo anno postremum legati a Porsinna de reducendo in regnum Tarquinio venerunt.
那一年,波森纳最后一次派来使者,商讨让塔克文复位之事。
quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque e patribus: §2.15.2non quin breviter reddi responsum potuerit, non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos, quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret, quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.
当使者们得到答复说元老院将派使节前往觐见国王时,元老院中地位最尊贵的人们立刻被派了去:这并非因为不能给出一个简短的答复——即不接纳国王,也并非因此才把选拔出来的元老们派去见他,而不直接在罗马给他的使者以答复,而是为了让这件事的提起永远画上句号,免得在如此巨大的相互恩惠中,双方的心灵反倒受到伤害——因为他所请求的是违背罗马人民自由的事情,而罗马人,除非他们甘愿自取灭亡,否则就不得不拒绝一个他们本不愿拒绝任何事的人。
§2.15.3non in regno populum Romanum, sed in libertate esse.
罗马人民不是处于王权统治之下,而是处于自由之中。
ita induxisse in animum, hostibus potius quam regibus portas patefacere; ea esse vota omnium, ut, qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit.
他们已经下定决心,宁可对敌人敞开城门,也绝不对国王敞开;这是所有人的祈愿:在这座城市里,自由的终结之日,便是城市自身的毁灭之时。
§2.15.4proinde, si salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse, orare.
因此,如果他希望罗马安然无恙,他们便恳求他允许罗马保持自由。
rex verecundia victus §2.15.5“quando id certum atque obstinatum est” inquit, “neque ego obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor.
国王为敬畏所折服,说道:‘既然这是确定且不可更改的,我既不想通过屡次做这些无益的事来烦扰你们,也不想用我无能为力的援助希望来欺骗塔克文家族。
alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exilio quaerant locum, ne quid meam vobiscum pacem distineat. ”
让他们离开这里,去寻找另一个流亡之地吧,无论那里是需要战争还是需要安宁,免得有什么事情阻碍我和你们之间的和平。
§2.15.6dictis facta amiciora adiecit: obsidum quod reliquum erat reddidit, agrum Veientem foedere ad Ianiculum icto ademptum restituit.
’ 在言辞之外,他又增添了更为友好的行动:归还了剩余的人质,并退还了因在亚尼库鲁姆缔结条约而被剥夺的维哀伊人的土地。
§2.15.7Tarquinius spe omni reditus incisa exulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit.
塔克文复归的所有希望被切断后,便动身前往图斯库鲁姆,投奔他的女婿奥克塔维乌斯·马米利乌斯去过流亡生活。
Romanis pax fida ita cum Porsinna fuit.
如此,罗马人与波森纳之间便有了持久忠实的和平。