§2.13.1Mucium dimissum, cui postea Scaevolae a clade dextrae manus cognomen inditum, legati a Porsinna Romam secuti sunt; §2.13.2adeo moverat eum et primi periculi casus, a quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio totiens, quot coniurati superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis.
释放穆基乌斯后(他后来因右手残疾而被赋予“斯凯沃拉”的家族名),波森纳的使节紧随其后前往罗马;第一场危险的遭遇(除刺客的失误外,没有任何事物能保护他)以及只要还有同谋者活着就必须一再面对的搏斗,这两者极大地动摇了他,以至于他主动向罗马人提出了和平条件。
§2.13.3iactatum in condicionibus nequiquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis quia id negare ipse nequiverat Tarquiniis, quam quod negatum iri sibi ab Romanis ignoraret.
在条件中,无益地提到了让塔克文家族复辟王位的事,这更多是因为他自己无法拒绝塔克文家族的要求,而不是因为他不知道这会被罗马人拒绝。
§2.13.4de agro Veientibus restituendo inpetratum, expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium deduci vellent.
关于归还维伊人土地的要求得到了满足,并且如果罗马人希望从亚尼库鲁姆撤走驻军,就必须提供人质,这一要求被强加给了罗马人。
his condicionibus conposita pace exercitum ab Ianiculo deduxit Porsinna et agro Romano excessit.
在这些条件达成和平后,波森纳从亚尼库鲁姆撤走了军队,并离开了罗马领土。
§2.13.5patres C. Mucio virtutis causa trans Tiberim agrum dono dedere, quae postea sunt Mucia prata appellata.
元老院因其勇敢而将台伯河对岸的一块土地赠送给盖乌斯·穆基乌斯,这块土地后来被称为“穆基乌斯草地”。
§2.13.6ergo ita honorata virtute feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit.
如此崇尚美德之下,女性也被激发去争取国家荣耀。 处女克洛埃利亚作为人质之一,当时伊特鲁里亚人的营地碰巧设在离台伯河畔不远处,她避开了守卫,率领一队少女,在敌人的箭雨中渡过台伯河,将所有人安然无恙地送回罗马亲人身边。
§2.13.7quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias haud magni facere; §2.13.8deinde in admirationem versus supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse et prae se ferre, quem ad modum, si non dedatur obses, pro rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inviolatamque ad suos remissurum.
这一消息传到国王耳中时,他起初怒火中烧,派使节去罗马要求交出人质克洛埃利亚:其余的人他并不放在眼里;随后,他转为由衷的赞叹,称这一壮举超越了克科莱斯和穆基乌斯,并表明:正如如果不交出人质,他将视盟约为废纸一样,如果交出她,他将送她完好无损、不受侵害地回到亲人身边。
§2.13.9utrimque constitit fides: et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit; §2.13.10ipsa, quos vellet, legeret.
双方都遵守了信义:罗马人按约归还了和平的抵押品,而在伊特鲁里亚国王那里,勇气不仅得到了安全保障,还赢得了荣耀。 他赞扬了这位少女,并表示要将一部分人质赠送给她;让她自己挑选她想要的人。
productis omnibus elegisse inpubes dicitur, quod et virginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat, eam aetatem potissimum liberari ab hoste, quae maxime opportuna iniuriae esset.
当所有人被带出来时,据说她挑选了未成年的孩子们,这既符合她的处女身份,也得到了人质们一致的赞同,即最容易受到侵害的年龄段应该最先从敌手中获得释放。
§2.13.11pace redintegrata Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere: in summa sacra via posita virgo insidens equo.
和平重建后,罗马人以一种新型的荣誉——骑马雕像,来表彰女性身上这非凡的美德:在圣道的最高处,伫立着一座少女骑马的雕像。