§2.11.1Porsinna primo conatu repulsus consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis,
玻森纳在第一次尝试中被击退后,将计划从强攻城市转为包围。
§2.11.2praesidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit navibus undique accitis et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret;
他在亚尼库伦山上安置了守军,自己则在平原和台伯河畔安营扎寨。 他从各处征集船只,既是为了进行监视,不让任何粮食运入罗马,也是为了在机会来临时将士兵渡过河去,在不同的地点进行掠夺。
§2.11.3brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non cetera solum ex agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet.
在很短的时间内,他使整个罗马领土变得如此危险,以至于不仅田野里的其他东西,甚至所有的家畜都被赶进了城里,没有人敢把它们赶出城门。
§2.11.4hoc tantum licentiae Etruscis non metu magis quam consilio concessum.
容许伊特鲁里亚人如此放肆,与其说是出于恐惧,不如说是出于策略。
namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos inproviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor gravem se ad maiora vindicem servabat.
因为执政官瓦莱里乌斯正专注于寻找机会,以便出其不意地同时袭击他们中分散的大多数人,他在小事上不予报复,而让自己留作大事的严厉惩罚者。
§2.11.5itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent.
因此,为了引诱掠夺者,他命令部下在第二天通过距离敌人最远的埃斯奎里纳门成群地赶出家畜,他料定敌人会知道这件事,因为在包围和饥荒中,不忠诚的奴隶会逃跑。
§2.11.6et sciere perfugae indicio, multoque plures, ut in spem universae praedae, flumen traiciunt.
敌人确实通过脱走者的告密知道了此事,并且在企图夺取全部猎物的希望驱使下,以多得多的法人数渡过了河。
§2.11.7P. Valerius inde T. Herminium cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina via occultum considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuventute ad portam Collinam stare, donec hostis praetereat, inde se obicere, ne sit ad flumen reditus.
于是,普布利乌斯·瓦莱里乌斯命令提图斯·赫尔米尼乌斯率领适量军队在加比纳路两英里石处埋伏,斯普里乌斯·拉尔基乌斯率领轻装青年兵守在科里纳门,直到敌人通过,然后横加阻拦,切断他们退回河边的道路。
§2.11.8consulum alter T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis militum egressus, ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas educit.
另一位执政官提图斯·卢克莱修率领几支步兵中队从纳埃维亚门出击,瓦莱里乌斯本人则率领精选的步兵大队从凯利乌斯山出发。
§2.11.9hique primi apparuere hosti;
他们最先出现在敌人面前。
Herminius ubi tumultum sensit, consurgit ex insidiis versisque in Lucretium Etruscis terga caedit;
赫尔米尼乌斯一听到动静,就从埋伏中站起来,袭击了正转向卢克莱修的伊特鲁里亚人的后背。
dextra laevaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naevia, redditus clamor:
左右两侧,一侧从科里纳门,另一侧从纳埃维亚门,响起了回应的呼喊。
§2.11.10ita caesi in medio praedatores neque ad pugnam viribus pares et ad fugam saeptis omnibus viis.
这样,被夹在中间的掠夺者被斩杀殆尽,他们既无力量进行战斗,又因所有道路都被封堵而无法逃跑。
finisque ille tam effuse vagandi Etruscis fuit.
这便结束了伊特鲁里亚人如此放肆的游荡。