§10.8.1quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa patriciorum de sacerdotiis et non iam in possessione unius amplissimi simus sacerdotii?
但是,为什么我至今为止的论证,就好像贵族在神职问题上的主张仍未解决、而我们尚未掌握最重要神职之一似的?
§10.8.2decemviros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fatorum populi huius interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum plebeios videmus.
我们看到,履行圣仪的十人官,即西比拉神谕及这支人民命运的解释者,同样也是阿波罗圣仪和其他仪式的祭司,他们都是平民。
§10.8.3nec aut tum patriciis ulla iniuria facta est, cum duumviris sacris faciundis adiectus est propter plebeios numerus, et nunc tribunus, vir fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quattuor pontificum adicit, in quae plebei nominentur, §10.8.4non ut vos, Appi, vestro loco pellant, sed ut adiuvent vos homines plebei divinis quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte virili adiuvant.
在过去为了平民而向履行圣仪的双人官增加人数时,贵族并没有受到任何不公对待;而现在,勇敢且精力充沛的护民官增加了五个占卜官席位和四个大祭司席位,使平民可以被提名其中,这并非如你所说,阿庇乌斯,为了将你们赶出你们的席位,而是为了让平民男子在管理神圣事务时也能够协助你们,正如他们在其他人类事务中尽己所能予以协助一样。
§10.8.5noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, quem in censura, quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes.
阿庇乌斯,不要为在神职中拥有同僚而感到羞耻,你本可以在监察官和执政官职位上与他共事,你既可以在他担任独裁官时担任他的骑兵长官,也可以在他担任骑兵长官时担任他的独裁官。
§10.8.6Sabinum advenam, principem nobilitatis vestrae, seu Attium Clausum seu Appium Claudium mavultis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt: tu ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere.
对于你们贵族层始祖的萨宾人外来者——无论你们更愿意称他为阿蒂乌斯·克劳苏斯还是阿庇乌斯·克劳狄乌斯——那些古老的贵族都将他接纳到他们之中;请你也不要鄙视将我们接纳到祭司之中。
§10.8.7multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem, quae vos superbos fecerunt: L. Sextius primus de plebe consul est factus, §10.8.8C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutilus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor.
我们带来了许多荣耀,实际上正是所有那些使你们骄傲的相同事物:卢基乌斯·塞克斯蒂乌斯成为了第一个平民执政官,盖乌斯·利奇尼乌斯·斯托洛成为第一个骑兵长官,盖乌斯·马尔基乌斯·鲁蒂卢斯成为第一个独裁官兼监察官,昆图斯·普布利利乌斯·菲洛成为第一个裁判官。
§10.8.9semper ista audita sunt eadem, penes vos auspicia esse, vos solos gentem habere, vos solos iustum imperium et auspicium domi militiaeque: aeque adhuc prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit.
人们总是听到这些老生常谈:占卜权在你们手中,只有你们拥有宗族,只有你们在对内和对外都拥有正当的统治权和占卜权;然而,至今为止,平民的统治与贵族的统治同样昌盛,并且今后也将如此。
§10.8.10en umquam fando audistis patricios primo esse factos non de caelo demissos, sed qui patrem ciere possent, id est nihil ultra quam ingenuos?
瞧,你们可曾在传闻中听说过,贵族最初并不是从天而降的,而是那些能够说出父亲名字的人,也就是说,除了是自由人之外别无他物?
§10.8.11consulem iam patrem ciere possum, avumque iam poterit filius meus.
我现在已经能说出一位执政官父亲的名字,我的儿子很快也能说出一位执政官祖父的名字。
nihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur; §10.8.12certamen tantum patricii petunt nec curant, quem eventum certaminum habeant.
奎里特斯啊,事情的实质别无其他,只是要我们获得所有被拒绝给予我们的东西;贵族只求斗争,而不在乎斗争会有什么结果。
ego hanc legem, quod bonum, faustum felixque sit vobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo.
我认为这项法案,如你所请,应当予以通过,愿它对你们和国家来说都是善良、吉利和幸福的。
”
”