Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §10.6.1-10.6.11

奥古尔尼乌斯法案提议向平民开放神职

第 490 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

平民护民官奥古尔尼乌斯兄弟提出向平民开放神职的法案,引发关于传统占卜官人数的讨论,而深感不满的贵族则因以往的失败而无力进行强烈抵抗。

§10.6.1M. Valerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris res fuere: Etruscum adversae belli res et indutiae quietum tenebant; §10.6.2Samnitem multorum annorum cladibus domitum hauddum foederis novi paenitebat.
在马尔库斯·瓦莱里乌斯与克温图斯·阿普莱乌斯担任执政官期间,对外事务十分平静:战争的不利后果和停战协定使埃特鲁里亚人保持温顺;萨姆奈特人因多年的惨败而屈服,目前还没有对新缔结的条约感到后悔。
§10.6.3Romae quoque plebem quietam, ut exoneratam, deducta in colonias multitudo praestabat.
在罗马,由于将大批群众迁往殖民地,使负担得以减轻的平民保持了安宁。
tamen, ne undique tranquillae res essent, certamen iniectum inter primores civitatis, patricios plebeiosque, ab tribunis plebis Q. et Cn. Ogulniis,
然而,为了不让各处的事务都归于平静,平民护民官克温图斯和格奈乌斯·奥古尔尼乌斯兄弟在城邦的显贵们(即贵族与平民)之间挑起了争端。
§10.6.4qui undique criminandorum patrum apud plebem occasionibus quaesitis, postquam alia frustra temptata erant, eam actionem susceperunt, qua non infimam plebem accenderent, sed ipsa capita plebis, §10.6.5consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset.
他们在平民中四处寻找指控贵族的机会,在其他尝试均告徒劳之后,他们采取了一项行动,目的不是要煽动最底层的平民,而是要煽动平民的领袖人物,即那些担任过执政官、举行过凯旋式的平民,在他们的荣誉中,除了尚未对双方开放的神职之外,已经一无所缺。
§10.6.6rogationem ergo promulgarunt, ut, cum quattuor augures, quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque augures de plebe omnes adlegerentur.
因此,他们公示了一项法案:鉴于当时有四位占卜官和四位祭司,且大家同意增加神职人员的人数,因此应当从平民中选任四位祭司和五位占卜官。
§10.6.7quem ad modum ad quattuor augurum numerum, nisi morte duorum, id redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures constet inparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes, Titienses, §10.6.8Luceres, suum quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent, sicut multiplicati sunt, cum ad quattuor quinque adiecti novem numerum, ut terni in singulas essent, expleverunt.
至于该祭司团如何能在不因两人死亡的情况下缩减到四位占卜官的人数,我无法考证,因为在占卜官之间一致认为人数必须是奇数,以便古代的三个部落——拉姆内斯、蒂蒂恩塞斯和卢克雷斯——能各有一位占卜官;或者,如果需要更多的人手,他们应当在彼此之间按等额成倍增加祭司,正如后来在四人的基础上增加五人以填补九人之数时那样,使得每个部落各有三人。
§10.6.9ceterum, quia de plebe adlegebantur, iuxta eam rem aegre passi patres, quam cum consulatum vulgari viderent.
然而,因为这些人要从平民中选任,贵族对此感到的痛苦,几乎与他们当年看到执政官职位被公开时一模一样。
§10.6.10simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere: ipsos visuros, ne sacra sua polluantur; id se optare tantum, ne qua in rem publicam clades veniat.
他们假装这件事情与神明的关系比与他们自己的关系更大:神神自己会留意不让他们的神圣祭仪受到污染;他们自己只是希望不要有任何灾难降临到国家头上。
§10.6.11minus autem tetendere, adsueti iam tali genere certaminum vinci; et cernebant adversarios non id, quod olim vix speraverint, adfectantes, magnos honores, sed omnia iam, in quorum spem dubiam erat certatum, adeptos, multiplices consulatus censurasque et triumphos.
然而,他们的抵抗减少了,因为他们已经习惯了在这一类争斗中失败;而且他们看到,对手们并非在追求他们曾经几乎不敢奢望的巨大荣誉,而是已经获得了所有那些曾经为了渺茫的希望而奋斗过的东西:多次的执政官职、监察官职和凯旋式。

词汇与语法注释

  1. §10.6.2Samnitem multorum annorum cladibus domitum hauddum foederis novi paenitebat. — 使用无人称动词 paenitet 的句式。逻辑主语(后悔的主体)Samnitem 用宾格表示,而后悔的对象 foederis novi 则用属格表示。
  2. §10.6.3ut exoneratam — 连接词 ut 与修饰前面 plebem 的被动过去分词 exoneratam 相结合,表示比喻或主观的解释,意为“仿佛减轻了负担一般”。
  3. §10.6.4eam actionem susceperunt, qua... accenderent — 关系从句中的动词 accenderent 采用虚拟式未完成过去时,因为该从句是说明先行词 eam actionem 特征、性质或结果的“特征虚拟式”。
  4. §10.6.9iuxta eam rem aegre passi patres, quam — 使用 iuxta ... quam(与……几乎同样)的比较句式。分词 passi 后面省略了主劫动词 sunt。
  5. §10.6.11adsueti iam tali genere certaminum vinci — 夺格 tali genere certaminum(在这一类争斗中)作为形容词 adsueti(带不定式 vinci“被击败”)的补语,起到了手段或关联夺格的作用。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §10.6.1-10.6.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:10.6.1-10.6.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。