§10.45.1litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione auditae, et quadridui supplicatione publicum gaudium privatis studiis celebratum est.
执政官们的来信在元老院和公民大会上都引起了极大的喜悦,公家的欢乐在四天的祈愿祭中被私人热忱所庆祝。
§10.45.2nec populo Romano magna solum sed peropportuna etiam ea victoria fuit, quia per idem forte tempus rebellasse Etruscos adlatum est.
这场胜利对罗马人民来说不仅巨大,而且极为及时,因为大约在同一时间,恰巧传来埃特鲁里亚人反叛的消息。
§10.45.3subibat cogitatio animum, quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset, si quid in Samnio adversi evenisset, quae coniuratione Samnitium erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana vis aversa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro occasione rebellandi habuisset.
人们心中不禁产生一个念头:如果萨姆尼乌姆发生任何不幸,埃特鲁里亚又将如何能够容忍? 埃特鲁里亚因萨姆尼乌姆人的共谋而兴奋,且由于两位执政官和全部罗马兵力都转向了萨姆尼乌姆,所以他们将罗马人民的应接不暇视为反叛的良机。
§10.45.4legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis, quod desciscere a populo Romano nollent, §10.45.5obtestabanturque patres conscriptos, ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur.
由法官马尔库斯·阿蒂里乌斯引荐入元老院的同盟国使团抱怨说,由于他们不愿背叛罗马人民,他们的土地正被邻近的埃特鲁里亚人焚烧和蹂躏,并恳求元老院议员们保护他们免受共同敌人的暴力和不公。
responsum legatis curae senatui futurum, ne socios fidei suae paeniteret; Etruscorum prope diem eandem fortunam quam Samnitium fore.
给使节们的答复是,元老院会予以关照,不让同盟国为自己的忠诚而后悔;埃特鲁里亚人的命运不久也将与萨姆尼乌姆人相同。
§10.45.6segnius tamen, quod ad Etruriam adtinebat, acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in amicitia fuerant, adlatum foret arma Etruscis iunxisse.
然而,关于埃特鲁里亚的事情本会进展得更为缓慢,若非又传来消息称,多年来一直保持友好关系的法利斯基人也与埃特鲁里亚人联手抗敌。
huius propinquitas populi acuit curam patribus, §10.45.7ut fetiales mittendos ad res repetendas censerent.
这个民族在地理上的邻近加深了议员们的忧虑,以至于他们认为应该派遣传令僧去要求索赔。
quibus non redditis ex auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est iussique consules sortiri, uter ex Samnio in Etruriam cum exercitu transiret.
在这些要求未得到满足后,根据议员们的权威和人民的命令,向法利斯基人宣战,并命令执政官们抽签决定谁应率军从萨姆尼乌姆前往埃特鲁里亚。
§10.45.8iam Carvilius Veliam et Palumbinum et Herculaneum ex Samnitibus ceperat, §10.45.9Veliam intra paucos dies, Palumbinum eodem, quo ad muros accessit.
此时,卡尔维利乌斯已经从萨姆尼乌姆人手中夺取了维利亚、帕伦比努姆和赫库兰尼乌姆:维利亚在几天之内被夺取,帕伦比努姆则在他接近城墙的当天。
§10.45.10ad Herculaneum etiam signis conlatis ancipiti proelio et cum maiore sua quam hostium iactura dimicavit; castris deinde positis moenibus hostem inclusit; §10.45.11oppugnatum oppidum captumque.
在赫库兰尼乌姆,他甚至在两军对垒中进行了一场胜负难料的战斗,自军的损失比敌人还要惨重;随后他安营扎寨,将敌人围困在城墙内;被围攻的城镇被攻陷。
in his tribus urbibus capta aut caesa ad decem milia hominum, ita ut parvo admodum plures caperentur.
在这三座城市中,大约有一万人被俘或被杀,其中被俘者仅略微多一些。
sortientibus provincias consulibus Etruria Carvilio evenit secundum vota militum, qui vim frigoris iam in Samnio non patiebantur.
当执政官们抽签分配省份时,埃特鲁里亚落到了卡尔维利乌斯手中,这符合士兵们的心愿,因为他们已经无法忍受萨姆尼乌姆冬天的寒冷。
Papirio ad Saepinum maior vis hostium restitit.
而在萨埃皮努姆对抗帕皮里乌斯的,是更为强大的敌军。
§10.45.12saepe in acie, saepe in agmine, saepe circa ipsam urbem adversus eruptiones hostium pugnatum.
他们经常在战线中、行军中以及城市周围对抗敌人的突围。
nec obsidio, sed bellum ex aequo erat; non enim muris magis se Samnites quam armis ac viris moenia tutabantur.
这并不是围城战,而是一场势均力敌的战争;因为萨姆尼乌姆人并非更多地依靠城墙保护自己,而是城墙更多地依靠他们的武器和人员来保护。
§10.45.13tandem pugnando in obsidionem iustam coegit hostes obsidendoque vi atque operibus urbem expugnavit.
最后,通过战斗,他迫使敌人进入了正规的围攻状态,并通过围攻以武力和攻城工程攻克了该城。
itaque ab ira plus caedis editum capta urbe: §10.45.14septem milia quadringenti caesi, capta minus tria milia hominum.
因此,城破之时,因愤怒而造成了更多的屠杀:七千四百人被杀,被俘者不足三千人。
praeda, quae plurima fuit congestis Samnitium rebus in urbes paucas, militi concessa est.
由于萨姆尼乌姆人的财产被集中在少数几个城市中,战利品极为丰富,这些战利品全被赏赐给了士兵。