§10.28.1ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen fortuna fecerat, qua datura vires esset, haudquaquam similis pugna in dextro laevoque cornu erat.
然而,尽管战局迄今依然势均力敌,命运尚未决定将向哪一方赋予力量,但右翼与左翼的战斗却绝非相似。
§10.28.2Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, §10.28.3quia ita persuasum erat duci, et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustineri satis sit; longiore certamine sensim residere Samnitium animos, §10.28.4Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse.
在法比乌斯那一侧的罗马人更多是在防守而非进攻,战斗被尽可能拖延到一天的最晚时刻,因为这位将领确信,萨姆尼乌姆人和高卢人在第一次冲击时都非常凶猛,对付他们只需抵挡住即可;随着战斗的延长,萨姆尼乌姆人的斗志会逐渐消退,而高卢人的身体对劳作和炎热最无耐受力,会逐渐瘫软,他们的第一场交锋强于男人,最后的交锋则弱于女人。
§10.28.5in id tempus igitur, quo vinci solebat hostis, quam integerrimas vires militi servabat.
因此,为了迎接那通常战胜敌人的时刻,他让士兵尽可能地保持最充沛的体力。
§10.28.6ferocior Decius et aetate et vigore animi quantumcumque virium habuit certamine primo effudit.
德基乌斯在年龄和精神活力上都更为勇猛,他在第一次交锋中便倾注了自己所拥有的全部力量。
et quia lentior videbatur pedestris pugna, §10.28.7equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuvenum turmae inmixtus orat proceres iuventutis, in hostem ut secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab laevo cornu et ab equite victoria incipiat.
而且因为步兵战显得过于迟缓,他将骑兵投入战斗,并亲自混在最勇敢的青年骑兵队中,恳求青年中的精英与自己一同冲向敌人,并说如果胜利能从左翼和骑兵开始,他们的荣耀将是双倍的。
§10.28.8bis avertere Gallicum equitatum; iterum longius evectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes novum pugnae conterruit genus: §10.28.9essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos.
他们两次击退了高卢骑兵;第二次,当他们冲得更远,已在步兵队列中展开激战时,一种新型的战斗方式使他们惊恐万分:站在双轮战车和四轮车上的武装敌人,伴随着战马和车轮的巨大轰鸣声逼近,这不寻常的喧嚣吓坏了罗马人的马匹。
§10.28.10ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat; §10.28.11sternit inde ruentes equos virosque inprovida fuga, turbata hinc etiam signa legionum multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul territos hostes vidit, Gallica acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit.
于是,一种狂乱的恐慌驱散了胜利的骑兵;随后,盲目的逃跑踩踏了奔逃的马匹和人,由此甚至使军团的军旗也陷入混乱,许多前卫士兵被穿过队列暴走的人马和车辆的冲击所踩碎;而高卢的战线紧随其后,一见敌人惊恐,便不给他们留下任何喘息和恢复的机会。
§10.28.12vociferari Decius, quo fugerent quamve in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac revocare fusos; deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine compellans §10.28.13“quid ultra moror” inquit “familiare fatum? datum hoc nostro generi est, ut luendis periculis publicis piacula simus;
德基乌斯大声疾呼,问他们要逃往何处,或在逃跑中怀有什么希望;他阻拦退却者,召回溃散者;随后,由于他用尽全力也无法支撑那些未受外力便遭重创的人,他直呼父亲普布利乌斯·德基乌斯的名字,说道:“我为何还要继续耽搁我们家族的宿命?
iam ego mecum hostium legiones mactandas Telluri ac dis Manibus dabo.
我们这一族注定要成为赎免国家危难的牺牲祭品;现在我将把敌人的军团连同我自己,一并献祭给大地女神泰露丝和亡灵神明。
” §10.28.14haec locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, praeire iussit verba, quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret.
” 说完这话,他命令祭司长马尔库斯·利维乌斯(他在进入战场时曾禁止其离开自己)领诵誓词,好让他以此代替罗马人民、奎里特斯市民的军队,将自己和敌人的军团奉献。
§10.28.15devotus inde eadem precatione eodemque habitu, quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri, §10.28.16cum secundum sollemnes precationes adiecisset, prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque ac cruorem, caelestium inferorum iras; §10.28.17contacturum funebribus diris signa, tela, arma hostium locumque eundem suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore — §10.28.18, haec exsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem, concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.
随后,他以同样的祈祷和同样的装束奉献了自己,就像他的父亲普布利乌斯·德基乌斯在拉丁战争中在韦塞里斯河畔曾命令奉献自己那样,当他在庄严的祈祷之后又加上:他正把恐惧、逃跑、屠杀与鲜血,以及天神和阴间神明的愤怒驱赶在自己身前;他将用毁灭性的诅咒去玷污敌人的军旗、投射武器和武装,而他自己毁灭的地方也将是高卢人和萨姆尼乌姆人毁灭的地方—— 对自己和敌人发出这些诅咒后,他朝着他所看见的高卢人战线最密集的地方策马疾驰,冲向敌人的致命武器,随即被杀。