Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §10.29.1-10.29.20

森提努姆的大捷与德基乌斯的葬礼

第 513 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

德基乌斯的自我奉献激励了左翼罗马军重整旗鼓,在援军配合下击溃高卢军;右翼的法比乌斯则击败萨姆尼乌姆军并包围高卢军,取得决定性胜利,随后为战死的同僚举行了隆重的葬礼。

§10.29.1Vix humanae inde opis videri pugna potuit.
从那时起,战斗几乎不像是凭借人类的力量进行的。
Romani duce amisso, quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac novam de integro velle instaurare pugnam; §10.29.2Galli, et maxime globus circumstans consulis corpus, velut alienata mente vana in cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnae meminisse nec fugae.
罗马人在失去了将军之后——这件事在其他时候通常会引起恐慌——却制止了逃跑,并渴望重新开始一场新的战斗;高卢人,尤其是聚集在执政官遗体周围的一群人,仿佛失去了理智一般,徒劳地胡乱投掷着无用的兵器;有些人则呆若木鸡,既不记得战斗,也不记得逃跑。
§10.29.3at ex parte altera pontifex Livius, cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro praetore esse, vociferari vicisse Romanos, defunctos consulis fato; §10.29.4Gallos Samnitesque Telluris matris ac deorum Manium esse, rapere ad se ac vocare Decium devotam secum aciem furiarumque ac formidinis plena omnia ad hostes esse.
然而在另一侧,祭司长利维乌斯(德基乌斯曾将扈从们移交给他,并命令他署理法务官之职)大声疾呼,说罗马人已经胜利,他们已经因执政官的宿命而免除劫难;他声称高卢人和萨姆尼乌姆人已属于大地母亲和亡灵神明,德基乌斯正将与他一同奉献的敌军拖向并召唤到自己身边,而在敌人那一侧,一切都充满了复仇女神与恐惧。
§10.29.5superveniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius cum subsidiis ex novissima acie iussu Q. Fabi consulis ad praesidium collegae missi.
随后,正当他们重整战局时,卢基乌斯·科尔内利乌斯·西庇阿和盖乌斯·马尔基乌斯率领着由执政官昆图斯·法比乌斯下令从最后列派来支援同僚的预备队赶到。
ibi auditur P. Deci eventus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda.
在那里,人们听闻了普布利乌斯·德基乌斯的结局,这成了为国家勇于担当一切的极大鼓舞。
§10.29.6itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato videretur pugna, iussu legatorum conlecta humi pila, quae strata inter duas acies iacebant, atque in testudinem hostium coniecta.
因此,由于高卢人将盾牌架在身前紧密站立,短兵相接的战斗似乎并不容易,在副将们的命令下,士兵们收集了散落在两军战线之间地面上的投枪,并将其掷向敌人的龟甲阵。
§10.29.7quibus plerisque in scuta rarisque in corpora ipsa fixis sternitur cuneus, ita ut magna pars integris corporibus attoniti conciderent.
这些投枪大多钉在了盾牌上,极少数刺入了肉体,从而击碎了他们的楔形阵,以致于大部分人虽然身体未受损伤,却因惊恐而倒下。
haec in sinistro cornu Romanorum fortuna variaverat.
在罗马人的左翼,命运发生了这样的变化。
Fabius in dextro primo, §10.29.8ut ante dictum est, cunctando extraxerat diem; dein, postquam nec clamor hostium nec impetus nec tela missa eandem vim habere visa, §10.29.9praefectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in transversos quanto maximo possent impetu incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commovere hostem.
而法比乌斯在右翼,最初正如前文所说,通过拖延时间使一天延长;随后,在看到敌人的呐喊、冲击和投掷的武器似乎都不再具有同样的威力之后,他命令骑兵长官们将骑兵队绕行到萨姆尼乌姆人的侧翼,以便在发出信号时,能以尽可能最大的冲力横向突击他们,随后他命令自己的部下逐渐向前推进军旗并动摇敌人。
§10.29.10postquam non resisti vidit et haud dubiam lassitudinem esse, tum conlectis omnibus subsidiis, quae ad id tempus reservaverat, et legiones concitavit et signum ad invadendos hostes equitibus dedit.
在看到敌军无法抵抗且疲惫无疑之后,他便召集了直到那时为止所保留的一切预备队,既鼓舞了军团,又向骑兵发出了进攻敌人的信号。
§10.29.11nec sustinuerunt Samnites impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur; Galli testudine facta conferti stabant.
萨姆尼乌姆人没能经受住这次冲击,他们越过高卢人本身的战线,抛弃了在激战中的盟友,全速向营地奔逃;而高卢人结成龟甲阵,紧密地站立着。
§10.29.12tum Fabius audita morte collegae Campanorum alam, quingentos fere equites, excedere acie iubet et circumvectos ab tergo Gallicam invadere aciem; §10.29.13tertiae deinde legionis subsequi principes et, qua turbatum agmen hostium viderent impetu equitum, instare ac territos caedere.
这时,法比乌斯在听闻同僚的死讯后,命令坎帕尼亚骑兵队(约五百名骑兵)退出战线,并绕行到后方袭击高卢人的防线;随后,他命令第三军团的主力兵跟进,并在他们看到敌人的队伍因骑兵层冲锋而混乱的地方紧逼上去,斩杀那些惊恐的敌人。
§10.29.14ipse aedem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra Samnitium perrexit, quo multitudo omnis consternata agebatur.
他本人在向胜利者朱庇特许愿献上一座神庙和敌人的战利品后,便朝着萨姆尼乌姆人的营地进发,所有惊惶失措的人群正被驱赶到那里。
§10.29.15sub ipso vallo, quia tantam multitudinem portae non recepere, temptata ab exclusis turba suorum pugna est; §10.29.16ibi Gellius Egnatius, imperator Samnitium, cecidit.
就在壕墙之下,由于城门无法容纳如此庞大的人群,被拒之门外的己方人群尝试展开了一场战斗;在那里,萨姆尼乌姆人的统帅格利乌斯·埃格纳蒂乌斯战死。
conpulsi deinde intra vallum Samnites parvoque certamine capta castra, et Galli ab tergo circumventi.
随后,萨姆尼乌姆人被赶入壕墙内,经过短暂的交战营地便被攻占,高卢人也被从后方包围。
caesa eo die hostium viginti quinque milia, §10.29.17octo capta.
当天敌军被歼灭两万五千人,八千人被俘。
§10.29.18nec incruenta victoria fuit; nam ex P. Deci exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti.
胜利并非未流血;因为在普布利乌斯·德基乌斯的军队中有七千人战死,在法比乌斯的军队中有一千七百人战死。
Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in acervum Iovi Victori cremavit.
法比乌斯派人去寻找同僚的遗体后,将堆积成一堆的敌军战利品焚烧献给胜利者朱庇特。
consulis corpus eo die, §10.29.19quia obrutum superstratis Gallorum cumulis erat, inveniri non potuit; postero die inventum relatumque est cum multis militum lacrumis.
执政官的遗体在当天,因为被压在了高卢人堆积在上面的尸体下,没能找到;第二天它被发现并送回,伴随着士兵们的无数眼泪。
§10.29.20intermissa inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus omni honore laudibusque meritis celebrat.
随后,法比乌斯放下所有其他事务,以极尽的荣耀和当之无愧的赞美为同僚举行了葬礼。

词汇与语法注释

  1. §10.29.1humane inde opis — `humanae... opis` 是性质属格(或所属属格),作为 `potuit videri`(“显得可能……”)的表语,表示这场战斗几乎不被认为是“属于人类力量”的范畴。
  2. §10.29.3defunctos — `defunctos` 是异用动词 `defungor`(履行、免除)的完成时分词,在间接引语中构成“对格+不定式”结构(省略了 `esse`),其逻辑主语为前文的 `Romanos`。与夺格 `fato` 连用,字面意为“已通过执政官的宿命履行了义务”,即因执政官的自我牺牲而免于一死。
  3. §10.29.4Telluris matris ac deorum Manium — `Telluris matris ac deorum Manium` 是所有属格。与 `esse`(“属于……”)连用,表明高卢人和萨姆尼乌姆人如今已属于大地母亲和亡灵神明(即作为祭品注定走向死亡和阴间)。
  4. §10.29.10resisti — `resisti` 是不及物动词 `resistere`(抵抗)的现在时被动不定式,在此作无人称使用。`non resisti` 表示“没有遭遇抵抗”(字面意为“抵抗未被进行”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §10.29.1-10.29.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:10.29.1-10.29.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。