§10.28.1ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen fortuna fecerat, qua datura vires esset, haudquaquam similis pugna in dextro laevoque cornu erat.
しかし、これまで戦況は互角であり、運命がどちらの側に力を与えようとしているのか、その決着はまだ下されていなかったものの、右翼と左翼の戦闘の様子は決して同じではなかった。
§10.28.2Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen,
ファビウスの側のローマ兵は、攻撃を仕掛けるというよりは防御に徹しており、戦闘はできる限りその日の遅くまで引き延ばされた。
§10.28.3quia ita persuasum erat duci, et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustineri satis sit;
というのも、将軍は次のように確信していたからである。 サムニウム人もガリア人も最初の突撃においては猛烈であるが、彼らに対しては持ちこたえるだけで十分であること。
longiore certamine sensim residere Samnitium animos,
戦闘が長引くにつれて、サムニウム人の闘志は徐々に衰えること。
§10.28.4Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse.
ガリア人の肉体は労働や暑さに極めて耐性がなくぐったりとしてしまい、彼らの最初の戦闘は男以上であるが、最後の戦闘は女未満であること。
§10.28.5in id tempus igitur, quo vinci solebat hostis, quam integerrimas vires militi servabat.
それゆえ、敵が敗北するのが常であったその時間帯に向けて、彼は自兵の体力をできる限り万全な状態で温存していたのである。
§10.28.6ferocior Decius et aetate et vigore animi quantumcumque virium habuit certamine primo effudit.
一方、年齢の面でも気力の面でもより血気盛んであったデキウスは、自分が持っていたすべての力を最初の衝突に注ぎ込んだ。
et quia lentior videbatur pedestris pugna, §10.28.7equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuvenum turmae inmixtus orat proceres iuventutis, in hostem ut secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab laevo cornu et ab equite victoria incipiat.
そして歩兵戦が遅々として進まないように思われたので、彼は騎兵を戦闘へと駆り立て、自身も若者の最も勇敢な隊に身を投じて、若者たちの主立った者たちに、自分とともに敵へ突撃するよう懇願した。 もし左翼から、そして騎兵から勝利が始まるならば、彼らの栄光は二倍になるであろうと言って。
§10.28.8bis avertere Gallicum equitatum;
彼らは二度にわたってガリアの騎兵を退けた。
iterum longius evectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes novum pugnae conterruit genus:
二度目に、さらに遠くまで進出し、すでに歩兵の隊列の真っ只中で戦闘を繰り広げていた彼らを、新しい戦い方が震え上がらせた。
§10.28.9essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos.
戦車や荷車の上に立つ武装した敵が、馬や車輪の凄まじい轟音とともに接近し、その不慣れな騒乱がローマ軍の馬たちを怯えさせたのである。
§10.28.10ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat;
こうして、勝利を収めつつあった騎兵を、狂乱した恐怖のようなものが散り散りにした。
§10.28.11sternit inde ruentes equos virosque inprovida fuga, turbata hinc etiam signa legionum multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani;
続いて、不測の逃走が、駆け去る馬や男たちをなぎ倒し、これによって軍団の軍旗も混乱し、多くの前衛兵が、隊列を突き抜けて暴走する馬や車両の衝突によって踏みつぶされた。
et insecuta, simul territos hostes vidit, Gallica acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit.
そして、敵が恐怖に陥っているのを見るやいなや、追撃してきたガリアの戦列は、息をついて体勢を立て直す隙を全く与えなかった。
§10.28.12vociferari Decius, quo fugerent quamve in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac revocare fusos;
デキウスは大声で、どこへ逃げるのか、逃走に何の希望があるのかと叫び、退却する者たちに立ちふさがり、敗走する者たちを呼び戻した。
deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine compellans §10.28.13“quid ultra moror” inquit “familiare fatum? datum hoc nostro generi est, ut luendis periculis publicis piacula simus;
それから、恐怖に打たれた彼らをいかなる力によっても支えることができなくなると、父プブリウス・デキウスの名を呼び、「一族の宿命をこれ以上なぜ躊躇う必要があろうか」と言った。 「国家の危機を贖うための犠牲となることが、我らの一族に与えられているのだ。
iam ego mecum hostium legiones mactandas Telluri ac dis Manibus dabo.
いま私は、敵の軍団を、私とともに、テルースとマネスに生贄として捧げよう。
” §10.28.14haec locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, praeire iussit verba, quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret.
」こう語ると、彼は神祇官マルクス・リウィウス(戦列に下りていく際に自分から離れないよう命じておいた)に、ローマのクィリテス市民の軍勢の代わりに、自分と敵の軍団を奉納するための言葉を先唱するよう命じた。
§10.28.15devotus inde eadem precatione eodemque habitu, quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri, §10.28.16cum secundum sollemnes precationes adiecisset, prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque ac cruorem, caelestium inferorum iras; §10.28.17contacturum funebribus diris signa, tela, arma hostium locumque eundem suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore — §10.28.18, haec exsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem, concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.
その後、ラティウム戦争の際、ウェセリス川のほとりで父プブリウス・デキウスが自身を奉納するよう命じたのと同じ祈りと、同じ装いによって奉納され、厳粛な祈りに続いて、彼が自分の前に、恐怖と逃走、虐殺と血、天の神々と冥府の神々の怒りを駆り立ててゆくと付け加え、敵の軍旗、投射兵器、武器に不吉な災いを感染させ、私の滅びる場所が、ガリア人とサムニウム人の滅びる場所と同じになるようにするだろうと付け加えると――、自分と敵に対してこれらの呪いをかけ、ガリア人の戦列が最も密集していると見なした場所へと馬を急がせ、自らを敵の武器に投げ出して討ち死にした。