§10.23.1eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit; §10.23.2publice vinum ac tus praebitum; supplicatum iere frequentes viri feminaeque.
在那一年,发生了许多不祥之兆,元老院为此决定举行两天的祈愿式以消除灾祸;公家提供了葡萄酒和香,许多男女纷纷前往祈愿。
§10.23.3insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae patriciae, quod in foro bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.
使这次祈愿式引人注目的是,在牛市场里靠近赫拉克勒斯圆形神殿的“贵族贞淑”神龛中,在已婚妇女之间发生的一场争执。
§10.23.4Verginiam, Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Volumnio consuli, matronae, quod e patribus enupsisset, sacris arcuerant.
已婚妇女们因为奥卢斯之女、嫁给平民丈夫(即执政官卢基乌斯·沃卢姆尼乌斯)的贵族妇女维尔吉尼娅嫁出了贵族阶层,而将她排除在仪式之外。
brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit,
由此,一场因妇女的愤怒而起的短暂争吵,燃成了激烈的意志冲突。
§10.23.5cum se Verginia et patriciam et pudicam in patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam, ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.
因为维尔吉尼娅理直气壮地夸耀说,自己既是以贵族、也是以贞洁之身进入“贵族贞淑”神殿的,而且只嫁过一个丈夫,在还是处女时就被迎娶,她对自己丈夫的地位和功绩也毫无怨言。
§10.23.6facto deinde egregio magnifica verba adauxit: in vico Longo, ubi habitabat, extrema parte aedium, quod satis esset loci modico sacello, exclusit aramque ibi posuit et convocatis plebeis matronis conquesta iniuriam patriciarum §10.23.7“hanc ego aram” inquit “Pudicitiae plebeiae dedico vosque hortor, ut, quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet, §10.23.8hoc pudicitiae inter matronas sit detisque operam, ut haec ara quam illa, si quid potest, sanctius et a castioribus coli dicatur.
接着,她用卓越的行动证实了自己高傲的言语:在她所居住的长街,在住宅后部划出足以建一座小神龛的地方,并在那里设立了祭坛,召集了平民妇女,向她们控诉贵族妇女的不公待遇:她说:“我把这座祭坛献给‘平民贞淑’,并勉励你们,正如在这个国家里,勇气的竞争激励着男人们一样,在已婚妇女之间也应当有这种贞淑的竞争,并且你们要努力使人们可以说,这座祭坛比那座祭坛(如果可能的话)得到了更神圣的对待,被更贞洁的人所崇拜。
” §10.23.9eodem ferme ritu et haec ara, quo illa antiquior, culta est, ut nulla nisi spectatae pudicitiae matrona et quae uni viro nupta fuisset ius sacrificandi haberet.
” 这座祭坛几乎以与那座更古老的祭坛相同的仪式受到崇拜,规定除了贞洁无瑕、且只嫁过一个丈夫的已婚妇女外,任何人都没有献祭的权利。
§10.23.10vulgata dein religio cum pollutis, nec matronis solum sed omnis ordinis feminis, postremo in oblivionem venit.
后来,由于被污染,这种信仰在已婚妇女乃至各个阶层的妇女中普及开来,最终被遗忘。
eodem anno Cn. §10.23.11et Q. Ogulnii aediles curules aliquot faeneratoribus diem dixerunt; §10.23.12quorum bonis multatis ex eo, quod in publicum redactum est, aenea in Capitolio limina et trium mensarum argentea vasa in cella Iovis Iouemque in culmine cum quadrigis, et ad ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupae posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt.
同年,库鲁尔市政官格奈乌斯和昆图斯·奥古尔尼乌斯兄弟起诉了几名高利贷者;由于这些人的财产被罚没,从归入公库的资金中,他们在卡皮托利乌姆神殿上安置了青铜门槛,在朱庇特内殿放置了三张桌子的银器,在屋顶上安置了驾着四马战车的朱庇特像,并在鲁米纳里斯无花果树旁竖立了在母狼乳房下的城市建立者幼童的雕像,还用方石铺设了从卡佩纳门到马尔斯神殿的人行道。
§10.23.13et ab aedilibus plebeis L. Aelio Paeto et C. Fulvio Curvo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad Cereris positae.
此外,平民市政官卢基乌斯·埃利乌斯·派图斯和盖乌斯·富尔维乌斯·库尔武斯也利用从被判罪的牧场主那里征收的罚款举办了运动会,并在刻瑞斯神殿奉献了金盘。