§10.22.1nemini dubium erat, quin Q. Fabius omnium consensu destinaretur, eumque et praerogativae et primo vocatae omnes centuriae consulem cum L. Volumnio dicebant.
毫无疑问,昆图斯·法比乌斯在众人一致同意下被选定,拥有优先投票权的百人队以及所有最先被召集投票的百人队,都宣布他与卢基乌斯·沃卢姆尼乌斯共同担任执政官。
§10.22.2Fabi oratio fuit, qualis biennio ante; deinde, ut vincebatur consensu, versa postremo ad collegam P. Decium poscendum: §10.22.3id senectuti suae adminiculum fore.
法比乌斯的发言与两年前相似;接着,由于他被众人的意愿所说服,最终转向要求普布利乌斯·德基乌斯作为其同僚:这将成为他暮年的支柱。
censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se, nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse.
他通过共同担任监察官和两次共同担任执政官的经历得知,要捍卫国家,没有什么比一个和谐的同僚关系更稳固的了。
novo imperii socio vix iam adsuescere senilem animum posse; cum moribus notis facilius se communicaturum consilia.
一个步入老境的心灵,如今已很难适应新的掌权伙伴;而与熟悉其性格的人一起,他将更容易分享彼此的计划。
§10.22.4subscripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tur, quae ex concordia consulum bona quaeque ex discordia mala in administratione rerum militarium evenirent, §10.22.5memorando, quamque prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus nuper ventum foret, admonendo; §10.22.6Decium Fabiumque uno animo, una mente vivere; esse praeterea viros natos militiae, factis magnos, ad verborum linguaeque certamina rudes: §10.22.7ea ingenia consularia esse; callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos esse.
执政官在对普布利乌斯·德基乌斯给予应得的赞美之余,也赞同了他的发言,并通过回顾执政官的和睦在军事管理中会带来怎样的益处,而不和又会带来怎样的祸害,以及警告由于他自己与同僚最近的争端,险些陷入何等危险的最后关头;德基乌斯和法比乌斯同心同德地生活着;此外,他们是为军务而生的男子,在行动上伟大,但在言语和口舌的争斗中却很生疏:这种才能正是执政官应当具备的;而像阿皮乌斯·克劳狄乌斯这样精明能干、通晓法律和雄辩的人,应当被视为城市和广场的守护者,并应当被选为裁判官以主持司法。
§10.22.8his agendis dies est consumptus.
在处理这些事情中,一天过去了。
§10.22.9postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita.
第二天,按照执政官的指示,举行了执政官和裁判官的选举大会。
consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius praetor, omnes absentes.
昆图斯·法比乌斯和普布利乌斯·德基乌当选为执政官,阿皮乌斯·克劳狄乌斯当选为裁判官,他们所有人当时都不在场。
et L. Volumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.
根据元老院决议和平民决议,卢基乌斯·沃卢姆尼乌斯的帝国指挥权被延长了一年。