§10.23.1eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit;
その年、多くの不吉な前兆が現れ、それらを祓うために、元老院は二日間の祈願式を議決した。
§10.23.2publice vinum ac tus praebitum; supplicatum iere frequentes viri feminaeque.
公費でワインと香が提供され、多くの男女が祈願を行うために集まった。
§10.23.3insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae patriciae, quod in foro bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.
この祈願式を際立たせたのは、牛市場の、ヘラクレスの円形神殿のそばにある「パトリキの貞淑」の祠において、既婚女性たちの間で生じた論争であった。
§10.23.4Verginiam, Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Volumnio consuli, matronae, quod e patribus enupsisset, sacris arcuerant.
アウルスの娘で、パトリキ階級の女性でありながらプレブスの夫、すなわち執政官ルキウス・ウォルムニウスと結婚したウェルギニアを、パトリキから外に嫁いだという理由で、既婚女性たちが儀式から排除した。
brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit,
そこから、女の怒りによる短い口論が、感情の激しい衝突へと燃え上がった。
§10.23.5cum se Verginia et patriciam et pudicam in patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam, ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.
ウェルギニアが、自分はパトリキであり貞淑な者として「パトリキの貞淑」の神殿に入ったのであり、処女として嫁いだただ一人の夫と結婚していること、また夫についても、その名誉や偉業についても少しも後悔していないと、事実に基づいて誇らしげに語ったからである。
§10.23.6facto deinde egregio magnifica verba adauxit: in vico Longo, ubi habitabat, extrema parte aedium, quod satis esset loci modico sacello, exclusit aramque ibi posuit et convocatis plebeis matronis conquesta iniuriam patriciarum §10.23.7“hanc ego aram” inquit “Pudicitiae plebeiae dedico vosque hortor, ut, quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet,
その後、彼女は素晴らしい行動によって、その誇り高い言葉をさらに高めた。 彼女が住んでいたウィクス・ロングスにおいて、邸宅の奥の、小さな祠に十分なだけの場所を区切り、そこに祭壇を設置した。 そしてプレブスの既婚女性たちを呼び集めて、パトリキの女性たちによる不当な扱いを訴え、「私はこの祭壇を『プレブスの貞淑』に捧げます」と彼女は言った。
§10.23.8hoc pudicitiae inter matronas sit detisque operam, ut haec ara quam illa, si quid potest, sanctius et a castioribus coli dicatur. ”
「そして、この国家において勇気の競い合いが男たちを捉えているように、この貞淑の競い合いが既婚女性たちの間に存在し、この祭壇が、あちらの祭壇よりも、もしそれが可能であるなら、より神聖に、より貞淑な人々によって崇拝されていると言われるよう、あなた方が努めることを勧めます。
§10.23.9eodem ferme ritu et haec ara, quo illa antiquior, culta est, ut nulla nisi spectatae pudicitiae matrona et quae uni viro nupta fuisset ius sacrificandi haberet.
」この祭壇も、あのより古い祭壇とほぼ同じ儀礼で崇拝され、非の打ち所のない貞淑さを認められた、ただ一人の夫と結婚した既婚女性でなければ、生贄を捧げる権利を持たないとされた。
§10.23.10vulgata dein religio cum pollutis, nec matronis solum sed omnis ordinis feminis, postremo in oblivionem venit.
その後、この儀礼は俗化し、汚れた人々や、既婚女性だけでなくあらゆる階層の女性たちに広まったため、最後には忘れ去られた。
eodem anno Cn. §10.23.11et Q. Ogulnii aediles curules aliquot faeneratoribus diem dixerunt;
同じ年、上席按察官のグナエウスとクィントゥスのオグルニウス兄弟は、幾人かの高利貸したちを告発した。
§10.23.12quorum bonis multatis ex eo, quod in publicum redactum est, aenea in Capitolio limina et trium mensarum argentea vasa in cella Iovis Iouemque in culmine cum quadrigis, et ad ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupae posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt.
彼らの財産が没収され、公庫に納められたその資金から、彼らはカピトリウムに青銅の敷居を、ユピテルの内陣に三つのテーブル用の銀器を、また屋根の上に四頭立て馬車に乗ったユピテル像を設置し、ルミナリスのイチジクの木のそばには、雌狼の乳房の下にいる都市の創設者である幼子たちの像を設置し、さらにカペーナ門からマルス神殿までの歩道を切石で舗装した。
§10.23.13et ab aedilibus plebeis L. Aelio Paeto et C. Fulvio Curvo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad Cereris positae.
また、平民按察官のルキウス・アエリウス・パエトゥスとガイウス・フルウィウス・クルウスによっても、有罪を宣告された家畜飼育業者たちから徴収した同様の罰金から競技会が開催され、ケレス神殿に黄金の皿が奉納された。