§10.21.1magnum ea populatio Campani agri tumultum Romae praebuerat; §10.21.2et per eos forte dies ex Etruria adlatum erat post deductum inde Volumnianum exercitum Etruriam concitam in arma, et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et Umbros ad defectionem vocare et Gallos pretio ingenti sollicitare.
坎帕尼亚地区的这次掠夺曾在罗马引起极大的恐慌;恰在那些日子里,有消息从埃特鲁里亚传来:自沃卢姆尼乌斯的军队从那里撤出后,埃特鲁里亚已被煽动拿起武器,且萨姆奈特人的领袖格里乌斯·埃格纳提乌斯正号召温布里亚人反叛,并用巨金诱惑高卢人。
§10.21.3his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit.
元老院被这些消息所震惊,下令宣布司法休市,并对各种人群进行征兵。
§10.21.4nec ingenui modo aut iuniores sacramento adacti sed seniorum etiam cohortes factae libertinique centuriati.
不仅自由民或年轻人被宣誓征募,甚至还组成了年长者的步兵大队,释放奴隶也被编入百人队。
et defendendae urbis consilia agitabantur summaeque rerum praetor P. Sempronius praeerat.
防卫城市的计划正在商讨之中,裁判官普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯总揽全局。
§10.21.5ceterum parte curae exonerarunt senatum L. Volumni consulis litterae, quibus caesos fusosque populatores Campaniae cognitum est.
然而,执政官卢基乌斯·沃卢姆尼乌斯的来信使元老院减轻了一部分忧虑,信中得知坎帕尼亚的掠夺者已被斩杀并击溃。
§10.21.6itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt, et iustitium remittitur, quod fuerat dies duodeviginti, supplicatioque perlaeta fuit.
因此,他们以执政官的名义,为这桩胜仗决议举行谢神祭,司法休市也随之解除(它此前持续了十八天),谢神祭进行得极为欢乐。
§10.21.7tum de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus agitari coeptum; itaque placuit, ut duae coloniae circa Vescinum et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluvii, §10.21.8quae Minturnae appellata, altera in saltum Vescinum Falernum contingentem agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata.
随后,人们开始讨论如何防卫被萨姆奈特人蹂躏的地区;因此决定在韦斯基尼和法莱尔努斯地区周围设立两个殖民地,一个位于利里斯河口,该地被称为明图尔奈;另一个位于与法莱尔努斯地区相接的韦斯基尼山林地带,据说那里曾有一座名为西诺佩的希腊城市,后来被罗马殖民者命名为西努埃萨。
§10.21.9tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur P. Sempronius praetor triumviros in ea loca colonis deducendis creare.
平民保民官被授命,通过平民决议命令裁判官普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯指定三人委员会,将殖民者引入那些地方。
nec qui nomina darent facile inveniebantur, §10.21.10quia in stationem se prope perpetuam infestae regionis, non in agros mitti rebantur.
然而,并不容易找到愿意登记姓名的人,因为他们认为自己是被派往敌对地区一个几乎永久的哨所,而不是去分得耕地。
§10.21.11Avertit ab eis curis senatum Etruriae ingravescens bellum et crebrae litterae Appi monentis, ne regionis eius motum neglegerent: §10.21.12quattuor gentes conferre arma, Etruscos, Samnites, Umbros, Gallos; iam castra bifariam facta esse, quia unus locus capere tantam multitudinem non possit.
埃特鲁里亚日益严重的战争和阿皮乌斯频繁来信的警告(提醒他们不要忽视该地区的动荡)使元老院从这些忧虑中转移了注意力:即四个民族,埃特鲁里亚人、萨姆奈特人、温布里亚人、高卢人正在联兵;营地已经分成两处建立,因为一处地方容纳不下如此庞大的人群。
§10.21.13ob haec — et iam appetebat tempus comitiorum — L. Volumnius consul Romam revocatus; qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit: §10.21.14iam turn, cum ipse ibi cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum, ut nec duce uno nec exercitu geri potuerit; accessisse postea dici Umbros et ingentem exercitum Gallorum.
由于这些事——此时选举集会的时间已经临近——执政官卢基乌斯·沃卢姆尼乌斯被召回罗马;在召集百人队投票之前,他把民众召集到集会上,详述了埃特鲁里亚战争的巨大规模:早在当时,当他自己与同僚在那里共同主持军务时,战争规模已如此之大,以至于无法由单一的将领或单一的军队来应付;而现在据说,温布里亚人和庞大的高卢军队后来也加入了。
§10.21.15adversus quattuor populos duces consules illo die deligi meminissent.
他们应当记住,那天选出的作为将领的执政官们,是要去对抗四个民族的。
se, nisi confideret eum consensu populi Romani consulem declaratum iri, qui haud dubie tum primus omnium ductor habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum.
他自己,若非确信那位当时毫无疑问被视为所有人中首屈一指的将领将在罗马人民的共识下被宣布为执政官的话,他早已立刻任命独裁官了。