§10.22.1nemini dubium erat, quin Q. Fabius omnium consensu destinaretur, eumque et praerogativae et primo vocatae omnes centuriae consulem cum L. Volumnio dicebant.
クィントゥス・ファビウスが全員の合意によって指名されることは、だれにとっても疑いの余地がなく、優先投票権を持つ百人隊も、最初に呼び出されたすべての百人隊も、彼をルキウス・ウォルムニウスとともに執政官に指名した。
§10.22.2Fabi oratio fuit, qualis biennio ante;
ファビウスの演説は二年前と同じようなものであった。
deinde, ut vincebatur consensu, versa postremo ad collegam P. Decium poscendum:
しかし、最後には全員の合意に屈し、同僚としてプブリウス・デキウスを要求することへと向けられた。
§10.22.3id senectuti suae adminiculum fore.
それが彼の老境の支えとなるであろう、と。
censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se, nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse.
監察官と二度の執政官を同時に務めた経験から、国家を守るためには協調的な同僚ほど強固なものはないと知っている、と。
novo imperii socio vix iam adsuescere senilem animum posse; cum moribus notis facilius se communicaturum consilia.
老いた精神は、新たな権力のパートナーにはもはや容易に馴染むことができないが、よく知っている人柄の人物とならば、より容易に計画を共有できるだろう、と。
§10.22.4subscripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tur, quae ex concordia consulum bona quaeque ex discordia mala in administratione rerum militarium evenirent, §10.22.5memorando, quamque prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus nuper ventum foret, admonendo;
執政官は、プブリウス・デキウスに対する当然の賛辞をもって彼の演説を支持し、また、執政官たちの調和からはいかなる善きことが、不和からはいかなる悪しきことが軍事の遂行において生じるかを、思い起こさせ、また、彼自身と同僚の争いによって、最近いかに破滅寸前まで近づいていたかを警告することによって。
§10.22.6Decium Fabiumque uno animo, una mente vivere; esse praeterea viros natos militiae, factis magnos, ad verborum linguaeque certamina rudes:
デキウスとファビウスは一つの心、一つの精神で生きており、そのうえ彼らは軍務のために生まれ、行動において偉大であるが、言葉や舌の争いには不慣れな男たちである、と。
§10.22.7ea ingenia consularia esse; callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos esse.
そうした資質こそが執政官にふさわしいものであり、アッピウス・クラウディウスのような、抜け目がなく有能で、法と弁論に精通した人々は、都市と広場の守護者とされるべきであり、また司法を司るための法務官に選出されるべきである、と。
§10.22.8his agendis dies est consumptus.
これらのことを行うことで、一日は費やされた。
§10.22.9postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita.
翌日、執政官の指示に従って、執政官選挙と法務官選挙の民会が開催された。
consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius praetor, omnes absentes.
執政官にはクィントゥス・ファビウスとプブリウス・デキウスが、法務官にはアッピウス・クラウディウスが、全員不在のまま選出された。
et L. Volumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.
そしてルキウス・ウォルムニウスには、元老院決議と平民会決議に基づき、命令権が1年間延長された。