§10.20.1dum ambo consules omnisque Romana vis in Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio novi exercitus exorti ad populandos imperii Romani fines per Vescinos in Campaniam Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas faciunt.
当两执政官及罗马的全部兵力主要倾向于埃特鲁里亚战争时,萨姆尼乌姆兴起了新的军队,为了掠夺罗马帝国的边境,他们穿过韦斯基尼人的领地进入坎帕尼亚和法莱尔努斯地区,并夺取了巨大的战利品。
§10.20.2Volumnium magnis itineribus in Samnium redeuntem — iam enim Fabio Decioque prorogati imperii finis aderat — fama de Samnitium exercitu populationibusque Campani agri ad tuendos socios convertit.
当沃卢姆尼乌斯正以急行军返回萨姆尼乌姆时——因为此时法比乌斯和德基乌斯延长指挥权的期限已临近结束——关于萨姆奈特人军队和掠夺坎帕尼亚地区的传闻,使他转向去保护盟友。
§10.20.3ut in Calenum agrum venit, et ipse cernit recentia cladis vestigia, et Caleni narrant tantum iam praedae hostis trahere, ut vix explicare agmen possint: §10.20.4itaque iam propalam duces loqui, extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationi committant.
当他来到卡勒斯地区时,他自己既看到了近期惨重损失的痕迹,卡勒斯人也告诉他,敌人现在拖着如此多的战利品,以至于几乎无法展开行军队伍:因此敌方将领们现在已公开议论,必须立刻前往萨姆尼乌姆,以便将战利品留在那里的同时返回远征,而不让如此沉重的队伍投入交战。
ea quamquam similia veris erant, §10.20.5certius tamen exploranda ratus dimittit equites, qui vagos praedatores in agris palantes excipiant;
这些情况虽然听起来像是真的,但他认为仍需更确切地侦察,于是派出了骑兵,去俘获在田野间四处游荡、分散的掠夺者。
§10.20.6ex quibus inquirendo cognoscit ad Vulturnum flumen sedere hostem, inde tertia vigilia moturum; iter in Samnium esse.
通过向他们质问,他得知敌人驻扎在沃尔图尔努斯河畔,并将在夜间第三更天动身,目的地是萨姆尼乌姆。
§10.20.7his satis exploratis profectus tanto intervallo ab hostibus consedit, ut nec adventus suus propinquitate nimia nosci posset, et egredientem e castris hostem opprimeret.
在充分侦察这些情况后,他出发并在离敌人一定距离的地方安营扎寨,以便既不因过于接近而使自己的到来被发觉,又能在敌人出营时实施袭击。
§10.20.8aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae linguae exploratum, quid agatur, mittit.
在黎明前不久,他逼近了敌营,并派出熟悉奥斯坎语的人去侦察正在发生的事。
intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes exire, inmobile agmen et sua quemque molientem nullo inter ullos consensu nec satis certo imperio.
这些人混在敌人中间(在夜间的混乱中这很容易做到),得知已经出动的军旗周围武装士兵稀少,战利品及其护卫者们正鱼贯而出,队伍笨重滞重,且每个人都在各行其是,彼此毫无共识,也没有足够确定的指挥。
§10.20.9tempus adgrediendi aptissimum visum est, et iam lux adpetebat; itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur.
攻击的时机显得最合适,此时天色也已渐亮;因此,他下令吹响号角,向敌人的队伍发起进攻。
§10.20.10Samnites praeda inpediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se agere praedam, pars stare incerti, utrum progredi an regredi in castra tutius foret: inter cunctationem opprimuntur; et Romani iam transcenderant vallum, caedesque ac tumultus erat in castris.
萨姆奈特人受阻于战利品,武装人员稀少,一部分人加快步伐并在身前驱赶着战利品,另一部分人则犹疑地站着,不知道是前进还是退回营地更安全。 在犹豫不决中,他们遭到了袭击;罗马人此时已经跨过了土垒,营地内展开了杀戮并陷入了混乱。
§10.20.11Samnitium agmen praeterquam hostili tumultu captivorum etiam repentina defectione turbatum erat, qui partim ipsi soluti vinctos solvebant,
萨姆奈特人的队伍除受到敌方的袭击外,还因俘虏们的突然反抗而陷入混乱。
§10.20.12partim arma in sarcinis deligata rapiebant tumultumque proelio ipso terribiliorem intermixti agmini praebebant.
这些俘虏一部分自己挣脱了束缚,又去解开那些被绑着的人,另一部分则夺取了绑在行李中的武器,混入行军队伍中,造成了比战斗本身更可怕的混乱。
§10.20.13memorandum deinde edidere facinus; nam Statium Minacium ducem adeuntem ordines hortantemque invadunt; dissipatis inde equitibus, qui cum eo aderant, ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt.
随后他们做出了一件值得铭记的壮举;因为他们袭击了正穿梭于队列间鼓舞士气的将领斯塔提乌斯·米纳基乌斯;驱散了随侍在他身边的骑兵后,他们将他包围,并把他从马背上生擒,押解到罗马执政官面前。
§10.20.14revocata eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam profligatum integratum est nec diutius sustineri potuit.
这一混乱招回了萨姆奈特人的前锋部队,已经基本结束的战斗因此重新燃起,但它并没能支撑多久。
§10.20.15caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti, in eis tribuni militum quattuor, signa militaria triginta, et, quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et praeda ingens sociorum; accitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque praestituta die.
约有六千人被杀,二千五百人被俘,其中包括四名军事护民官、三十面军旗;并且,最令胜利者高兴的是,收复了七千四百名俘虏,以及属于盟友的巨大战利品;主人也通过法令被召集起来,在约定的日子前来认领并收回他们自己的物品。
quarum rerum non extitit dominus, §10.20.16militi concessae, coactique vendere praedam, ne alibi quam in armis animum haberent.
那些无人认领的物品,则被分给了士兵,他们还被强令卖掉这些战利品,以免他们的心思不在武器上,而转向其他地方。