§10.17.1haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanum urebat.
当他们在埃特鲁里亚炫耀这些并策划战争时,罗马人正在本国痛击他们。
nan P. Decius, ubi conperit per exploratores profectum Samnitium exercitum, §10.17.2advocato consilio “quid per agros” inquit “vagamur vicatim circumferentes bellum? quin urbes et moenia adgredimur? nullus iam exercitus Samnio praesidet; cessere finibus ac sibimet ipsi exilium conscivere.
因为普布利乌斯·德基乌斯一旦通过侦察兵得知萨姆奈特人的军队已经出发,便召集会议说道:“我们为什么要在田野里游荡,挨村挨户地传递战争? 我们为什么不进攻城市和城墙? 现在已经没有军队防守萨姆乌姆了;他们已经离开了领土,并为自己选择了流亡。
” adprobantibus cunctis ad Murgantiam, §10.17.3validam urbern, oppugnandam ducit, tantusque ardor militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex agrestibus populationibus praedae, ut uno die vi atque armis urbem caperent.
”在众人一致赞同下,他向着穆尔甘提亚前进,去攻打这座坚固的城市。 由于兵士们对统帅的爱戴,以及对获得比掠夺农田更丰厚战利品的期待,他们的热情如此高涨,以至于在一天之内就凭武力攻克了该城。
§10.17.4ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes circumventi captique, et alia praeda ingens capta est.
在那里,两千一百名正在战斗的萨姆奈特人被包围并俘获,还缴获了其他大批战利品。
quae ne impedimentis gravibus agmen oneraret, convocari milites Decius iubet.
为了不让这些东西成为沉重的行李而拖累队伍,德基乌斯下令召集士兵。
§10.17.5“hacine” inquit “victoria sola aut hac praeda contenti estis futuri? vultis vos pro virtute spes gerere? omnes Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae vestrae sunt, quando legiones eorum tot proeliis fusas postremo finibus expulistis.
他说道: “难道你们打算仅满足于这一次胜利或这些战利品吗? 你们难道不想让自己的希望与你们的勇气相称吗? 萨姆奈特人所有的城市以及留在城内的财产都是你们的,因为你们最终将他们在多次战斗中被击溃的军团驱逐出了国境。
§10.17.6vendite ista et inlicite lucro mercatorem, ut sequatur agmen; ego subinde suggeram quae vendatis.
把那些东西卖掉,用利润吸引商人,让他们跟随队伍;我会源源不断地提供供你们变卖的东西。
ad Romuleam urbem hinc eamus, ubi vos labor haud maior, praeda maior manet. ”
让我们从这里前往罗姆雷亚城,在那里,等待你们的劳苦并不会更多,但战利品却更丰厚。
§10.17.7Divendita praeda ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam pergunt.
” 变卖战利品后,士兵们甚至主动鼓励起统帅,向罗姆雷亚进发。
ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim admotis in moenia evasere.
在那里,同样没有使用攻城工事和投石机,只要军旗一推进,他们便不被城墙上的任何力量所阻吓,在对每个人来说最近的地方,迅速架起梯子登上了城墙。
captum oppidum ac direptum est; §10.17.8ad duo milia et trecenti occisi et sex milia hominum capta, §10.17.9et miles ingenti praeda potitus, quam vendere, sicut priorem, coactus; Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate ductus.
城镇被攻占并遭到洗劫;约有两千三百人被杀,六千人被俘,士兵们获得了巨大的战利品,并像之前一样被强令变卖;随后,尽管没有得到任何休息,他们仍以极高的斗志被引向费伦蒂努姆。
§10.17.10ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit: et defensa summa vi moenia sunt, et locus erat munimento naturaque tutus; sed evicit omnia adsuetus praedae miles.
不过,那里的劳苦和危险更多:城墙被全力防守,且该地因工事和自然地形而十分安全;但习惯了战利品的士兵克服了一切。
ad tria milia hostium circa muros caesa; praeda militis fuit.
城墙周围约有三千名敌人被杀;战利品归士兵所有。
§10.17.11huius oppugnatarum urbium decoris pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur: Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque oppugnatas tradunt.
在某些编年史中,攻占这些城市的荣誉的大部分被归功于马克西穆斯:他们记载穆尔甘提亚是由德基乌斯攻打的,而费伦蒂努姆和罗姆雷亚是由法比乌斯攻打的。
§10.17.12sunt, qui novorum consulum hanc gloriam faciant, quidam non amborum, sed alterius, L. Volumni: ei Samnium provinciam evenisse.
也有人将这一荣耀归功于新任执政官们,有些人不归功于两人,而是归于其中一人,即卢基乌斯·沃卢姆尼乌斯:说是萨姆尼乌姆行省落入了他的手中。