§10.16.1comitiis perfectis veteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses imperio.
选举结束后,前任执政官们被延长了六个月的统帅权,并受命在萨姆尼乌姆继续进行战争。
§10.16.2itaque insequenti quoque anno, L. Volumnio Ap. Claudio consulibus, P. Decius, qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus.
因此在接下来的那一年,当卢基乌斯·沃卢姆尼乌斯和阿ッ皮乌斯·克劳迪乌斯担任执政官时,曾被同僚留在萨姆尼乌姆担任执政官的普布利乌斯·德基乌斯,如今同样作为前任执政官,不曾停止掠夺其田野,直到他最终将那支无论如何也不肯交战的萨姆奈特人军队逐出了其领土。
§10.16.3Etruriam pulsi petierunt et, quod legationibus nequiquam saepe temptaverant, id se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etruriae concilium.
被驱逐的他们前往埃特鲁里亚,并且,由于他们认为,通过如此庞大的武装部队,将恐惧与请求交织在一起,他们能够比以往更有效地实现那些曾多次徒劳地通过使节进行尝试的事情,于是他们要求召集埃特鲁里亚首脑们的会议。
§10.16.4quo coacto, per quot annos pro libertate dimicent cum Reomanis, exponunt: §10.16.5omnia expertos esse, si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent; temptasse etiam haud magni momenti finitimarum gentium auxilia.
会议召集后,他们阐述了他们为了自由与罗马人战斗了多少年:他们表示,他们已经尝试了一切,以求看看是否能凭借自身的力量承受如此巨大的战争重压;他们甚至还尝试了邻近民族那并无多大作用的援助。
petisse pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax servientibus gravior quam liberis bellum esset.
当他们无法承受战争时,曾向罗马人民求和;而他们之所以重新开战,是因为对处于奴役状态的人来说,和平比对自由人来说的战争更加沉重。
§10.16.6unam sibi spem reliquam in Etruscis restare; scire gentem Italiae opulentissimam armis, viris, pecunia esse; habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum adversus Romanum populun, quem captum a se auroque redemptum, haud vana iactantes, memorent; §10.16.7nihil abesse, si sit animus Etruscis, qui Porsinnae quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos dimicare pro salute sua, non de intolerando Italiae regno cogant.
对他们而言,唯一剩下的希望在于埃特鲁里亚人;他们深知埃特鲁里亚人在武器、人数和财富上是意大利最富庶的民族;而且他们邻近高卢人,高卢人诞生于铁器与兵刃之中,不仅天性凶悍,而且对罗马人民充满了敌意——他们绝非虚妄地自夸,而是常常提起罗马人曾被他们俘虏并用黄金赎回的历史;如果埃特鲁里亚人拥有昔日波尔辛纳及他们祖先所拥有的那股气概,那么毫无疑问,他们可以迫使被驱逐出台伯河以东所有领土的罗马人,为自己的生存而战,而不再去奢想对意大利那令人无法容忍的统治。
Samnitem illis exercitum paratum, §10.16.8instructum armis stipendio venisse; confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant.
萨姆奈特的军队已经为他们准备就绪,装备着武器与军饷而来;并且他们会立即跟随,哪怕是将他们领去进攻罗马城本身。