§10.12.1Brevis consultatio senatus fuit: ad unum omnes iungendum foedus cum Lucanis resque repetendas ab Samnitibus censent.
元老院的讨论很简短:所有人异口同声,主张应当与卢卡尼亚人结盟,并向萨姆奈特人索求赔偿。
§10.12.2benigne responsum Lucanis ictumque foedus; fetiales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum finibus Lucanis iuberent, quibus obviam missi ab Samnitibus, qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, haud inviolatos abituros.
卢卡尼亚人得到了友好的答复,同盟随即缔结;宣战使者们被派去命令萨姆奈特人退出盟友的土地,并从卢卡尼亚人的领地撤走军队;萨姆奈特人派人去迎截他们,警告说如果他们进入萨姆尼乌姆的任何会议,绝不能毫发无损地离开。
§10.12.3haec postquam audita sunt Romae, bellum Samnitibus et patres censuerunt et populus iussit.
这些情况在罗马传开后,元老院议员们和人民都决定并命令对萨姆奈特人宣战。
consules inter se provincias partiti sunt: Scipioni Etruria, Fulvio Samnites obvenerunt, diversique ad suum quisque bellum proficiscuntur.
执政官们在彼此之间分配了行省:西庇阿分得了伊特鲁里亚,富尔维乌斯分得了萨姆奈特人,他们各自前往自己的战场。
Scipioni segne bellum §10.12.4et simile prioris anni militiae expectanti hostes ad Volaterras instructo agmine occurrerunt.
对西庇阿而言,一场缓慢的、且与前一年的军事行动相似的战争正在预料之中,当他正等待时,敌人在沃拉特拉附近以整齐的队形向他迎来。
§10.12.5pugnatum maiore parte diei magna utrimque caede; nox incertis, qua data victoria esset, intervenit.
一天的绝大部分时间都在进行战斗,双方伤亡惨重;在胜负未分、不知胜利归属于谁的情况下,夜幕降临。
lux insequens victorem victumque ostendit; nam Etrusci silentio noctis castra reliquerunt.
次日的曙光显露了胜者与败者;因为伊特鲁里亚人在夜深人静时撤离了营地。
§10.12.6Romanus egressus in aciem ubi profectione hostium concessam victoriam vide*, progressus ad castra vacuis cum plurima praeda — nam et stativa et trepide deserta fuerant — potitur.
罗马人列队出战,当他看到因敌人的撤退而让出的胜利时,便推进到营地,占领了那座空无一人、留有极多战利品的营地——因为那里曾是常设营地,且是在惊慌中被放弃的。
§10.12.7inde in Faliscum agrum copiis reductis cum inpedimenta Faleriis cum modico praesidio reliquisset, expedito agmine ad depopulandos hostium fines incedit.
随后,他将部队撤回法利斯基领土,在法莱里留下了行李和适度的守备队后,便率领轻装部队行军去掠夺敌人的领地。
§10.12.8omnia ferro ignique vastantur; praedae undique actae.
一切都被刀兵和烈火摧毁;战利品从四面八方被驱赶聚拢。
nec solum modo vastum hosti relictum sed castellis etiam vicisque inlatus ignis; urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos conpulerat.
不仅给敌人留下一片荒凉,而且堡垒和村庄也被付之一炬;至于那些因恐惧而让伊特鲁里亚人躲入其中的城市,罗马人则克制没有去攻打。
§10.12.9Cn. Fulvi consulis clara pugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguae victoriae fuit.
执政官格奈乌斯·富尔维乌斯在波维亚努姆附近的萨姆尼乌姆进行的名气极大的战斗,取得了一场绝非模棱两可的胜利。
Bovianum inde adgressus nec ita multo post Aufidenam vi cepit.
随后他进攻波维亚努姆,并在不久之后以武力攻占了奥菲德纳。