§1.9.1iam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent.
此时,罗马的国力已经非常强大,足以在战争中与任何邻近城邦抗衡;但是,由于缺少妇女,这种强大只能维持一代人,因为他们在家里既没有繁衍子嗣的希望,也没有与邻人的通婚关系。
§1.9.2tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem conubiumque novo populo peterent: §1.9.3urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere;
于是,根据元老们的建议,罗慕路斯向周边各族派出了使者,为这个新生的民族请求结盟与通婚:城市也像其他事物一样,是从最微末处诞生的;此后,那些由于自身的勇气和神明的庇佑而得到帮助的城市,才能为自己创造巨大的财富和显赫的名声。
§1.9.4satis scire origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam virtutem; proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere.
他们十分清楚,神明曾眷顾罗马的起源,其勇气也绝不会匮乏;因此,人与人之间不应拒绝混合血统与宗族。
§1.9.5nusquam benigne legatio audita est; adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant.
使团没有在任何地方受到友好的接纳;他们是如此地鄙视罗马,同时又害怕在他们中间逐渐壮大的这股巨大力量会给自己和子孙带来威胁。
a plerisque rogitantibus dimissi, ecquod feminis quoque asylum aperuissent; id enim demum conpar conubium fore.
大多数人在打发他们走时还反问道,罗马人是否也为妇女开放了庇护所,因为只有那样才会是门当户对的通婚。
§1.9.6aegre id Romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res coepit.
罗马的青年对此难以容忍,事情毫无疑问地开始转向诉诸武力。
cui tempus locumque aptum ut daret Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri sollemnis; Consualia vocat.
为了给这件事提供合适的时机和地点,罗慕路斯隐瞒了内心的愤怒,故意为骑马海神涅普顿筹备了隆重的竞技会,并称之为孔苏埃祭。
§1.9.7indici deinde finitimis spectaculum iubet, quantoque apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrant, ut rem claram expectatamque facerent.
接着,他下令将这一盛会通告邻近诸族,并尽他们当时所知、所能,用最盛大的排场来共同庆祝,以便使这一盛事变得声名远扬且备受期待。
multi mortales convenere, §1.9.8studio etiam videndae novae urbis, maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates; §1.9.9iam Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac coniugibus venit.
许多凡人聚集到了一起,也出于想要一睹新城的渴望,特别是所有最近的邻人:凯尼纳人、克鲁斯图梅里人和安特姆纳人;此时,萨宾人的全部群众也带着他们的孩子和妻子来到了这里。
invitati hospitaliter per domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem Romanam crevisse.
他们被热情地邀请到各家做客,当他们看到城市的布局、城壁以及密密麻麻的房屋时,都惊叹罗马的国力竟在如此短的时间内壮大起来。
§1.9.10ubi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis, signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit.
当竞技会的时间到来,人们的心思和目光都专注于此,突然间,按照预谋爆发了暴力,随着给出的信号,罗马青年四散奔跑去抢夺年轻女子。
§1.9.11magna pars forte, in quem quaeque inciderat, raptae; quasdam forma excellentes primoribus patrum destinatas ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant; §1.9.12unam longe ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo Talassii cuiusdam raptam ferunt, multisque sciscitantibus, cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum; inde nuptialem hanc vocem factam.
大部分女子都是被碰巧遇到她们的男子抢走的;一些容貌出众、预定给元老中显贵人物的女子,则由被赋予这一任务的平民男子送往他们的住所;据传,有一位容貌与美丽远超其他人的女子被某个名叫塔拉修斯的人的随从抢走,当许多人询问他们要将她送往何处时,为了不让任何人侵犯她,他们一再大声高喊是“送给塔拉修斯”;此后,这句话便成了婚礼上的欢呼声。
§1.9.13turbato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii scelus deumque invocantes, cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti venissent.
节日集会因恐惧而陷入混乱,少女们悲伤的父母纷纷逃离,控诉这破坏款待之道的罪行,并向他们因信任宗教道义和诚信才受骗前来参加其祭典和竞技的神明呼救。
§1.9.14nec raptis aut spes de se melior aut indignatio est minor.
被抢走的女子既没有对自身境遇抱有更好的期望,其愤怒也未曾减少。
sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia factum, qui conubium finitimis negassent; illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque et, quo nihil carius humano generi sit, liberum fore; §1.9.15mollirent modo iras et, quibus fors corpora dedisset, darent animos.
但罗慕路斯亲自走到她们中间,解释说这是因为她们父亲的傲慢所致,因为他们拒绝了与邻人的通婚;尽管如此,她们将在婚姻中,在共享城市的一切财富和公民权中,并且在人类最珍贵的子嗣共享中生活,获得自由;只要她们平息怒火,将心交托给命运已将身体托付的人。
saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam, eoque melioribus usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit, ut, cum suam uicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium.
他说,不公之后往往会产生感激之情,她们也将因此拥有更好的丈夫,因为每个人都会尽自己的一份力,在履行完自己的职责后,去弥补她们对父母和故乡的思念。
§1.9.16accedebant blanditiae virorum factum purgantium cupiditate atque amore, quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.
男人们也用甜言蜜语来为自己的行为辩解,称其源于渴望和爱意,而这些恳求对女性的心理是最为有效的。