§1.10.1iam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque et querellis civitates concitabant.
此时,被抢走女子的心情已经大为平息;然而,被抢女子的父母们当时却身穿丧服,伴着眼泪和哀诉,极力煽动各个城邦。
nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad T. Tatium, regem Sabinorum, et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in iis regionibus erat, conveniebant.
他们不仅在自己家里难以抑制愤怒,而且从四面八方聚集到萨宾人的国王提图斯·塔提乌斯那里,使团也纷纷往那里集结,因为塔提乌斯的名字在那个地区最为显赫。
§1.10.2Caeninenses Crustuminique et Antemnates erant, ad quos eius iniuriae pars pertinebat.
这些人是凯尼纳人、克鲁斯图梅里人和安特姆纳人,那次不公侵害的一部分也波及到了他们。
lente agere his Tatius Sabinique visi sunt; ipsi inter se tres populi communiter bellum parant.
在他们看来,塔提乌斯和萨宾人的行动过于迟缓;于是这三个部族自行联合起来准备战争。
§1.10.3ne Crustumini quidem atque Antemnates pro ardore iraque Caeninensium satis se inpigre movent; ita per se ipsum nomen Caeninum in agrum Romanum impetum facit.
然而,即使是克鲁斯图梅里人和安特姆纳人,其行动的迅速程度也赶不上凯尼纳人的狂热和愤怒;因此,凯尼纳部族仅凭一己之力便向罗马领土发起了进攻。
§1.10.4sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus levique certamine docet vanam sine viribus iram esse.
但是,当他们四处进行散开劫掠时,罗慕路斯率领军队迎面痛击,并在一场轻微的交战中证明了没有力量的愤怒是徒劳的。
exercitum fundit fugatque, fusum persequitur; regem in proelio obtruncat et spoliat; duce hostium occiso urbem primo impetu capit.
他击溃并赶跑了敌军,并对溃军展开追击;在战斗中斩杀了敌方的国王并剥去了其盔甲;在杀死了敌方首领后,他凭借第一次冲击便攻占了那座城市。
§1.10.5inde exercitu victore reducto ipse, cum factis vir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Iovis finis cognomenque addidit deo.
此后,在率领胜利之师凯旋时,他自己——一个既因功绩而显得伟大,又绝不逊色于炫耀功绩的人——将斩杀的敌方首领的战利品悬挂在为此专门制作的框架上抬着,登上了卡皮托尔山。 当他把这些战利品存放在一棵对牧人来说十分神圣的橡树旁时,他在献上礼品的同时,也为朱庇特神殿规划了边界,并给这位神明加上了别名。
§1.10.6“Iuppiter Feretri” inquit, “haec tibi victor Romulus rex regia arma fero templumque his regionibus, quas modo animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent.
“击敌者朱庇特啊,”他说,“胜者国王罗慕路斯向您献上这王者的盔甲,并在我刚才在心中规划好的这些区域内,向您奉献一座神殿,作为盛装至高战利品的场所。 今后,当敌人的国王和首领被杀时,追随我作为榜样的后人也将带这些战利品来到这里。
” §1.10.7haec templi est origo, quod primum omnium Romae sacratum est.
” 这就是神殿的起源,它是罗马所有神殿中最先被圣化的。
ita deinde diis visum, nec inritam conditoris templi vocem esse, qua laturos eo spolia posteros nuncupavit, nec multitudine conpotum eius doni vulgari laudem.
此后神明的意思是:神殿创建者宣告后人将把战利品带到这里的誓言不至于落空,而且这一礼物的荣耀也不至于因分享者过多而变得平庸。
bina postea inter tot annos, tot bella opima parta sunt spolia; adeo rara eius fortuna decoris fuit.
此后的许多年里、经历了那么多战争,至高战利品也仅获得了两次;足见这一体面荣誉的机遇是多么罕见。