§1.6.1Numitor inter primum tumultum hostis invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset, postquam iuvenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit.
努米托尔在最初的混乱中,不断声称敌军入侵了城市并袭击了王宫,同时将阿尔巴的青年召集到城堡,以便用守备队和武器加以防守;在看到青年们完成杀戮并向他走来表示祝贺之后,他立即召集了大会,公开了兄弟对他的罪行、孙儿们的出身、他们如何出生、如何被抚养以及如何被认出,接着说明了僭主的被杀以及自己是这一行动的支持者。
§1.6.2iuvenes per mediam contionem agmine ingressi cum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi efficit.
青年们排成队列穿过大会中间,当他们向祖父致敬并称其为国王时,全体群众随之发出一致的呼声,使国王的这一称号和统治权得以确立。
§1.6.3ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in iis locis, ubi expositi ubique educati erant, urbis condendae.
这样,在阿尔巴的政权交托给努米托尔之后,罗穆卢斯和雷穆斯产生了一种渴望,即在他们曾被遗弃和抚养的地方建立一座城市。
et supererat multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent parvam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe, quae conderetur, fore.
而且,当时阿尔巴人和拉丁人的人口过剩;此外,牧人们也加入了进来,所有这些人很容易让人产生希望:与那座将要建立的城市相比,阿尔巴和拉维尼乌姆都将显得微不足道。
§1.6.4intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen, coortum a satis miti principio.
随后,在这些规划中插进来了祖传的祸害——对王权的渴望,并由此引发了一场丑恶的斗争,而这场斗争起初是以相当温和的方式开始的。
quoniam gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.
由于他们是双胞胎,长幼之尊无法做出区别,为了让护佑这些地方的神明通过鸟卜来选择由谁给新城市命名、由谁在建城后进行统治,罗穆卢斯选择巴拉蒂乌斯山,雷穆斯选择阿文提努斯山,作为进行鸟卜的场所。