§1.57.1Ardeam Rutuli habebant, gens ut in ea regione atque in ea aetate divitiis praepollens.
鲁图利人占领着阿尔德亚,按那个地区和那个时代的标准来看,他们是一个在财富上极占优势的部族。
eaque ipsa causa belli fruit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat,
而这本身就是战争的原因,因为罗马国王一方面因公共工程的壮丽而耗尽了资产,渴望使自己富裕起来,另一方面也企图用战利品来抚慰平民的心灵。
§1.57.2praeter aliam superbiam regno infestos etiam, quod se in fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur.
这些平民除了对国王的其他傲慢感到愤怒外,也因自己被国王长期留用在工匠的劳役和奴隶般的劳动中而感到愤慨,从而对王权也怀有敌意。
§1.57.3temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset.
他们做了一次尝试,看是否能在第一次冲击中攻克阿尔德亚。
ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes.
当这一企图进展不顺时,他们开始通过包围和筑城来向敌人施压。
§1.57.4in his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus; §1.57.5regii quidem iuvenes interdum otium conviviis comisationibusque inter se terebant.
在这个常设营地中,正如在漫长而非激烈的战争中常有的那样,人员的往来相当自由,不过这更多是针对显贵而非普通士兵;王室的青年们有时确实在他们之间通过宴会和酒宴消磨闲暇时光。
forte potantibus his apud Sex. §1.57.6Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egerii filius, incidit de uxoribus mentio; suam quisque laudare miris modis.
有一次,当他们正在塞克斯图斯·塔克文的住所饮酒时,埃格里乌斯之子塔克文·科拉提努斯也在那里用餐,席间提到了各自的妻子;每个人都用极尽赞美之词夸奖自己的妻子。
§1.57.7inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua.
随着争论变得热烈,科拉提努斯否定了口头争辩的必要,说只需几个小时就能确切知道他的鲁克丽丝比其他人强多少。
“quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit, quod necopinato viri adventu occurrerit oculis.
“既然如此,如果我们身上还有青年的活力,何不骑上马,亲自去视察我们妻子的操守? 对每个人来说,在丈夫意外到来时映入眼帘的一幕,应当是最具有说服力的证明。
” §1.57.8incaluerant vino; “age sane!” omnes; citatis equis avolant Romam.
” 他们因酒意而兴奋起来;“好啊,走! ”所有人齐声说;他们策马疾驰向罗马。
quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam,
当他们在暮色初降时抵达罗马后,便从那里继续前往科拉提亚。
§1.57.9ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt.
在那里,他们发现鲁克丽丝绝不像那些他们曾见过的、与同龄人一起在宴乐和奢侈中消磨时光的王室儿媳,而是在深夜里,她仍专注于纺织羊毛,在摇曳的灯火下,与在一旁挑灯夜作的女仆们一起坐在屋子中央。
muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit.
这场女性竞赛的荣誉归属于鲁克丽丝。
§1.57.10adveniens vir Tarquiniique excepti benigne; victor maritus comiter invitat regios iuvenes.
丈夫和塔克文家族的人到来后受到了热情的款待;获胜的丈夫礼貌地邀请了王室青年。
ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae capit; §1.57.11cum forma tum spectata castitas incitat.
就在那时,塞克斯图斯·塔克文产生了一种企图通过暴力强暴鲁克丽丝的邪恶欲望;她的美貌以及那显而易见的贞洁都驱使着他。
et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra redeunt.
而当时,他们结束了这场夜间的青年游戏,返回了营地。