Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §1.56.1-1.56.13

德尔斐的神谕与布鲁图斯的机智

第 57 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

塔克文在推进罗马建设和殖民活动时,王宫内出现不祥之兆,于是派遣儿子们与布鲁图斯前往德尔斐求神谕。布鲁图斯洞悉了神谕中“亲吻母亲”的真意并吻了大地,暗示了他未来将获得最高权力。

§1.56.1intentus perficiendo templo fabris undique ex Etruria accitis non pecunia solum ad id publica est usus, sed operis etiam ex plebe.
塔克文专心于完成神殿,他从伊特鲁里亚各地召集工匠,不仅为此动用了公款,还利用了平民的劳役。
qui cum haud parvus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur se templa deum exaedificare manibus suis, quam postquam §1.56.2et ad alia ut specie minora sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, foros in circo faciendos cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam; quibus duobus operibus vix nova haec magnificentia quicquam adaequare potuit.
虽然这项劳动本身被作为一项不小的额外负担加在他们的兵役之上,但平民们用自己的双手建造神明神殿的怨言,仍不如在此之后:当地被转去从事其他看似较小但劳动量明显更大的工程时,即在竞技场中建造看台,以及在地下铺设容纳城市所有污物的大下水道;即使是现代的壮丽程度,也几乎无法创造出任何能与这两项工程相媲美的建筑。
§1.56.3his laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat, Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura terra marique.
在用这些劳动奴役了平民之后,因为国王认为在没有用处时,城市里人口过多是一种负担,且他希望通过派遣殖民者来更广泛地占领帝国的疆域,于是向西格尼亚和塞尔切伊派遣了殖民者,作为未来从陆地和海上保卫城市的要塞。
haec agenti portentum terribile visum: §1.56.4anguis ex columna lignea elapsus cum terrorem fugamque regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus, quam anxiis inplevit curis.
当他正在做这些事时,出现了一个可怕的异兆:一条蛇从木柱中游出,在王宫中引起了恐慌和逃窜,这未尝使国王本人的胸中立刻充满恐惧,却使他充满了焦虑的忧虑。
§1.56.5itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit; §1.56.6neque responsa sortium ulli alii committere ausus duos filios per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam misit.
因此,虽然对于国家性的异兆通常只召集伊特鲁里亚的预言者,但他因这仿佛发生在家中的景象而感到惊恐,决定向地上最著名的神谕所德尔斐派遣使者;他不敢将神谕的解答托付给任何其他人,便派他的两个儿子穿过当时尚不为人知的陆地、以及更为不为人知的海洋前往希腊。
§1.56.7Titus et Arruns profecti.
提图斯和阿伦斯出发了。
comes iis additus L. Iunius Brutus, Tarquinia sorore regis natus, iuvenis longe alius ingenio, quam cuius simulationem induerat.
与他们同行的是路奇乌斯·尤尼乌斯·布鲁图斯,他是国王的姐妹塔克文尼亚所生,其本性与他所伪装出来的形象大不相同。
is cum primores civitatis, in quibus fratrem suum ab avunculo interfectum audisset, neque in animo suo quicquam regi timendum neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit contemptuque tutus esse, ubi in iure parum praesidii esset.
当他听说城中的显贵(其中包括他自己的哥哥)被他的舅舅杀害时,他决定在自己的心中不留下任何让国王害怕的东西,在自己的财产中也不留下任何让人觊觎的东西,并在法律几乎无法提供保护的地方,通过甘愿受人蔑视来换取安全。
§1.56.8ergo ex industria factus ad imitationem stultitiae cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen, ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua.
因此,他刻意模仿愚笨,容许自己和自己的财产成为国王的猎物,他也并不拒绝“布鲁图斯”(愚钝者)这一绰号,以便在这一绰号的掩护下,那颗注定成为罗马人民解放者的隐秘心灵,能够静待属于自己的时机。
§1.56.9is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cavato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui.
当时他被塔克文家族的人带到德尔斐,与其说是同伴,不如说是笑柄。 据说,他向阿波罗献上了一根金手杖,它被藏在为此而掏空的山茱萸木手杖中,以此隐喻他自己的天资。
§1.56.10quo postquam ventum est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos iuvenum sciscitandi, ad quem eorum regnum Romanum esset venturum.
到达那里后,在完成了父亲的嘱托之余,年轻人心中产生了一种渴望,想要询问罗马的王位将落入他们中哪一个人的手中。
ex infimo specu vocem redditam ferunt: “imperium summum Romae habebit, qui vestrum primus, o iuvenes, osculum matri tulerit.
据说从洞穴最深处传回了一个声音:“年轻人啊,你们中谁先给母亲一个吻,谁就将在罗马拥有最高权力。
§1.56.11Tarquinii, ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se, uter prior, cum Romam redissent, matri osculum daret, sorti permittunt.
” 塔克文兄弟为了让留在罗马的塞克斯图斯不晓得这一回答、并被排除在王权之外,下令用尽一切努力对此事保持沉默;他们自己在彼此之间用抽签来决定,在回到罗马时,谁先给母亲亲吻。
§1.56.12Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset.
布鲁图斯认为阿波罗的神谕另有所指,他仿佛绊倒摔了一跤,吻了大地,显然因为大地是所有凡人共同的母亲。
§1.56.13reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos bellum summa vi parabatur.
随后他们回到了罗马,在那里正以全副力量筹备着对抗鲁图利人的战争。

词汇与语法注释

  1. §1.56.1qui cum — 关系代词 qui 是连接性关系代词,指代前句提到的平民的劳役(plebis operae labor),并在 cum 从句中作主语。
  2. §1.56.2nova haec magnificentia — “这一现代的壮丽”指作者李维写作当下(奥古斯都时代)罗马的宏伟建筑工程,在此与塔克文时代所建大下水道等巨大且具实用性的土木工程进行对比。
  3. §1.56.7is cum primores civitatis — 以 is cum 开始的长大复句。主语为 L. Iunius Brutus,在插入了 cum 从句(cum ... audisset)后,接主句谓语动词 statuit,后者支配两个带不定式结构(neque ... relinquere 与 contemptuque tutus esse)。
  4. §1.56.12alio — 单词 alio 是方向副词(意为“向别处、向别的事物”),表示皮提亚神谕所指向(spectare)的对象并非肉身母亲,而是“其他事物(大地)”。
  5. §1.56.13reditum inde Romam — 为不及物动词 redire 的无人称被动结构(省略了助动词 est,“举行了归还”),字面意思为“从那里回到了罗马”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §1.56.1-1.56.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:1.56.1-1.56.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。