Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §1.55.1-1.55.9

朱庇特神殿的营建与帝国预兆

第 56 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在控制加比后,塔克文致力于城市建设,决定在塔佩亚山上建造朱庇特神殿。在清理场地和开挖地基的过程中,出现了多个预示着帝国永恒与伟大的神兆与异象。

§1.55.1Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit.
夺回加比后,塔克文与埃奎人讲和,并更新了与伊特鲁里亚人的条约。
inde ad negotia urbana animum convertit; quorum erat primum, ut Iovis templum in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret: Tarquinios reges ambos, patrem vovisse, filium perfecisse.
此后,他将精力转向城市事务,其中首要的一项是在塔佩亚山上留下一座朱庇特神殿,作为其王权和名字的纪念碑:即在两位塔克文国王中,父亲许下了誓愿,儿子完成了它。
§1.55.2et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius, quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant.
为了使将要建造在在那里的朱庇特及其神殿的整个区域免受其他宗教事务的束缚,他决定废除一些神祠和小殿,这些神祠中有几座最早是由塔提乌斯国王在对抗罗穆卢斯的战斗最危急的关头许下誓愿,随后在那里被奉献并举行过奠基仪式的。
§1.55.3inter principia condendi huius operis movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur deos; nam cum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non addixere;
在这项工程奠基之初,据说神明为了昭示如此庞大帝国的伟大而显现了神威;因为,尽管鸟卜允许废除所有其他的小殿,但在泰尔米努斯的神祠中,它们却没有给予许可。
§1.55.4idque omen auguriumque ita acceptum est, non motam Termini sedem unumque eum deorum non evocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere.
这一征兆和鸟卜被如此解读:泰尔米努斯的位置未被移动,且他是众神中唯一没有从奉献给他的边界中被召离的一位,这预示着一切都将坚固和稳定。
§1.55.5hoc perpetuitatis auspicio accepto secutum aliud magnitudinem imperii portendens prodigium est: caput humanum integra facie aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse.
在接受了这一代表永恒性的鸟卜之后,紧接着出现了另一个预示帝国伟大的异兆:据说,在人们挖掘神殿地基时,出现了一个面容完好的人类头颅。
§1.55.6quae visa species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat, idque ita cecinere vates, quique in urbe erant quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciverant.
这一显现的景象毫无疑问地预示着,这座城堡将成为帝国的中心和万物的首府;城中的预言者以及他们从伊特鲁里亚召来咨询此事的人,都作出了这样的预言。
augebatur ad inpensas regis animus.
国王在支出方面的决心也因此更加高涨。
§1.55.7itaque Pomptinae manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere.
因此,原定用于将工程引向竣工的波美提亚战利品,甚至几乎不足以用于奠定地基。
eo magis Fabio, §1.55.8praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, §1.55.9quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullorum ne huius quidem magnificentiae operum fundamenta non exsuperaturam.
正因如此,我更倾向于相信法比乌斯,除去他更为古老这一事实之外,我也相信那笔战利品仅仅只有四十塔兰同,而非相信皮索,他写道有四万磅银子被留作此用——这一巨额资金既不是当时仅凭一个城市的战利品所能企望的,也绝不会不超过任何工程的地基费用,哪怕是像眼前这般宏伟的工程。

词汇与语法注释

  1. §1.55.1Tarquinios reges ambos, patrem vovisse, filium perfecisse — 这是一个对格与不定式结构(以 `patrem`、`filium` 为对格主语,`vovisse`、`perfecisse` 为不定式),作为前面名词 `monumentum` 的同格说明,解释了两位国王各自做出的贡献。
  2. §1.55.2quae aliquot ibi... consecrata inaugurataque postea fuerant — 关系代词 `quae` 的先行词是 `fana sacellaque`。`vota` 既可以作为修饰 `quae` 的分词(“曾被许愿的”),也可以与后面省略的 `fuerant` 连用,构成过去完成时被动语态的一部分。
  3. §1.55.3movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur deos — 被动动词 `traditur` 在此处作为非人称动词使用(“据传载”),其主语是一个对格与不定式从句 `deos movisse numen`(神明显现了神威)。这与古典拉丁语中常见的人称结构(如 `dii traduntur movisse`)有所不同。
  4. §1.55.9nullorum ne huius quidem magnificentiae operum fundamenta non exsuperaturam — 这是一个双重否定结构,`nullorum ... non` 表达了肯定的“任何/所有”含义(字面意思为“没有任何工程的地基是它不超越的”)。因此,该句意为这笔资金将超过任何工程的地基费用,哪怕是像眼前这样宏伟的工程。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §1.55.1-1.55.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:1.55.1-1.55.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。