§1.54.1inde in consilia publica adhiberi.
从此,他开始被接纳参加国事会议。
ubi cum de aliis rebus adsentire se veteribus Gabinis diceret, quibus eae notiores essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere, quod utriusque populi vires nosset sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse, quam ferre ne liberi quidem potuissent.
在会议中,他一方面表示自己在其他事务上同意那些对此更为熟悉的加比长者,另一方面却一再主张进行战争,并自认为在这一事务上拥有特殊的智慧,因为他熟知两边人民的实力,并且知道国王的傲慢确实为市民所憎恶,以至于连他的孩子们也无法忍受。
§1.54.2ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur.
因此,当他渐渐煽动加比的首领们进行反叛,而自己则与最勇敢的青年们一起去掠夺和远征,且因其所有的言行都为欺诈而作了准备,从而使虚妄的信任日益增长,最终他被选为战争的领袖。
§1.54.3ibi cum inscia multitudine, quid ageretur, proelia parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. §1.54.4Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere.
在那里,在民众不知发生了什么的情况下,罗马和加比之间发生了一些小规模的战斗,而在这些战斗中,加比方面大多占了上风,于是加比人中无论地位高低都争先恐后地相信,塞克斯图斯·塔克文是神明赐予并派来给他们的领袖。
apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo tanta caritate esse, ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset.
在士兵中间,他由于同样分担危险与劳苦,并慷慨地分发战利品,而赢得了极大的爱戴,以至于父亲塔克文在罗马的权势,并不比儿子在加比的权势更为强大。
§1.54.5itaque postquam satis virium collectum ad omnes conatus videbat, tum ex suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit, quidnam se facere vellet, quandoquidem, ut omnia unus publice Gabiis posset, ei dii dedissent.
因此,在看到已经为所有尝试积聚了足够的力量之后,他便派遣自己的一名亲信去罗马见他的父亲,询问父亲究竟想要他做什么,因为神明已经允许他独自一人在加比掌控公共事务的一切权力。
§1.54.6huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce responsum est;
对于这个信使,大概是因为他看起来忠诚度可疑,王没有作任何言语上的回答。
rex velut deliberabundus in hortum aedium transit sequenti nuntio filii;
国王仿佛在沉思一般,走进了宅邸的花园,儿子的信使紧随其后。
ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur baculo decussisse.
据说他在那里静默地散步时,用手杖击落了最高的罂粟花头。
§1.54.7interrogando expectandoque responsum nuntius fessus, ut re inperfecta, redit Gabios;
信使因询问和等待答复而感到疲惫,便像未完成使命一样回到了加比。
quae dixerit ipse quaeque viderit, refert: seu ira seu odio seu superbia insita ingenio nullam eum vocem emisisse.
他汇报了自己所说的话和所看到的一切:或许是出于愤怒、仇恨,或是出于性格中固有的傲慢,王没有发出任何声音。
§1.54.8sexto ubi, quid vellet parens quidve praeciperet tacitis ambagibus, patuit, primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit.
对塞克斯图斯而言,当父亲通过无言的谜语所期望和命令的事情显而易见时,他通过在民众面前控告一些人,以及利用另一些人自身所招致的怨恨,杀害了城中的首领们。
§1.54.9multi palam, quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti.
许多人被公开处死,而某些对他们的控告较难令人信服的人则被秘密杀害。
patuit quibusdam volentibus fuga, alii in exilium acti sunt absentiumque bona iuxta atque interemptorum divisui fuere.
对于那些愿意逃亡的人,逃亡之路敞开着,另一些人被流放,缺席者和被杀害者的财产同样被瓜分。
§1.54.10largitiones inde praedaeque; et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.
由此开始了恩赏与掠夺;而在个人私利的甜蜜诱惑下,人们对公众不幸的感知被剥夺了,直到失去谋略与援助的加比国家在没有任何交战的情况下,落入了罗马国王的手中。