§1.53.1nec, ut iniustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit; §1.53.2quin ea arte aequasset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset.
他虽在和平时期是个不义之王,但在战争中却非无能之将;甚至于,如果他在其他方面的堕落没有损害这一光荣的话,他本凭那军技与先王们并驾齐驱。
is primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam aetatem annos movit Suessamque Pometiam ex his vi cepit.
他率先挑起了与沃尔斯奇人的战争,这场战争在他的时代之后持续了两百多年,并用武力从他们手中夺取了苏埃萨·波美提亚。
§1.53.3ubi cum divendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis templi, quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset.
在那里,他通过变卖战利品获得了四十塔兰特白银,便在心中构想了朱庇特神殿的宏伟规模,使其配得上神明与人类之王、罗马帝国以及该地本身的庄严。
captivam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.
他将这笔战利品资金留作建造该神殿之用。
§1.53.4excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est.
随后,一场比他预想更为漫长的战争等待着他。 在其中,他徒劳地用武力攻打邻近的城市加比,在被从城墙击退、连围攻该城的希望也被夺走之后,他最终采用了最不符合罗马人作风的方法——阴谋与欺诈来着手对付它。
§1.53.5nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens: §1.53.6iam ab alienis in suos vertisse superbiam, et liberorum quoque eum frequentiae taedere, ut, quam in curia solitudinem fecerit, domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat.
因为,当他假装好像搁置了战争、正专心于奠定神殿地基及其他市政工程时,他的小儿子塞克斯图斯(三个儿子中最小的一个)按照预定计划逃往加比,抱怨父亲对自己难以容忍的残酷:他声称父亲的傲慢现在已从外人转向了自己的骨肉,且他也厌倦了子女众多,以至于要在家里也制造他在元老院里制造过的那种荒凉,免得留下任何后代或王国的继承人。
§1.53.7se quidem inter tela et gladios patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquinii credidisse.
至于他自己,从父亲的兵刃与剑林中逃脱,相信除了在卢基乌斯·塔克文的敌人那里之外,没有任何地方对他安全。
nam ne errarent, manere iis bellum, quod positum simuletur, et per occasionem eum incautos invasurum.
因为他们不要误会,那场伪装成已被搁置的战争依然等待着他们,他会在机缘巧合下袭击毫无防备的他们。
§1.53.8quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium Volscosque inde et Aequos et Hernicos petiturum, donec ad eos perveniat, qui a patrum crudelibus atque inpiis suppliciis tegere liberos sciant.
但是,如果他们那里没有供求助者容身之地,他将漫游整个拉丁地区,然后前往沃尔斯奇人、埃奎人和赫尔尼奇人那里,直到他找到那些懂得保护孩子免受父亲残酷而无道之惩罚的人。
§1.53.9forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum.
或许在那里,他还能找到一些对抗那极其傲慢的国王和极其凶悍的人民的战争与武装的热忱。
§1.53.10cum, si nihil morarentur, infensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur.
既然如果他们不挽留他,他似乎就要怀着满腔怒火继续前行,于是他受到了加比人的亲切接待。
vetant mirari, si, qualis in cives, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset; §1.53.11in se ipsum postremo saeviturum, si alia desint.
他们叫他不必惊讶,如果他对自己的孩子们最终也像他对公民和盟友那样;如果缺少其他对象,他最终甚至会对自己施虐。
sibi vero gratum adventum eius esse, futurumque credere brevi, ut illo adiuvante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.
不过他们确实对他的到来感到高兴,并相信不久之后,在他的协助下,战争就会从加比的城门转移到罗马的城墙下。