§1.53.1nec, ut iniustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit;
また、平和な時には不義の王であったとしても、戦争の将軍としては劣っていなかった。
§1.53.2quin ea arte aequasset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset.
それどころか、他の点での堕落がこの名誉をも損なっていなかったなら、その優れた軍事技術によって先代の王たちに肩を並べていたであろう。
is primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam aetatem annos movit Suessamque Pometiam ex his vi cepit.
彼は自分の世代から二百年以上も続くことになるウォルスキ人との戦争を最初に開始し、彼らからスエッサ・ポメティアを武力で奪取した。
§1.53.3ubi cum divendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis templi, quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset.
そこで戦利品を売り払って銀四十タラントンを手に入れると、彼は神々と人間の王に、ローマ帝国に、そしてその場所自体の威厳にもふさわしいような、壮大なユーピテル神殿の規模を心の中に思い描いた。
captivam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.
そして、その神殿の建設のために、戦利品から得た資金を取り置いた。
§1.53.4excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est.
その後、予想よりも長引く戦争が彼を待ち受けていた。 近隣の都市ガビイに対し、最初は武力で挑んだものの効果がなく、城壁から撃退されて都市を包囲する希望さえも奪われると、最後にはローマ人らしくない方法、すなわち詐欺と欺瞞によって攻めかかった。
§1.53.5nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
すなわち、あたかも戦争をやめたかのように神殿の基礎造りやその他の都市の工事に没頭しているふりをしている間に、三人のうち最年少の息子セクストゥスが、あらかじめ立てた計画に従ってガビイに逃亡し、自分に対する父の耐え難い残虐さを訴えた。
§1.53.6iam ab alienis in suos vertisse superbiam, et liberorum quoque eum frequentiae taedere, ut, quam in curia solitudinem fecerit, domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat.
すでに父の傲慢さは他人から身内へと向けられており、子供たちが大勢いることにも嫌気がさしていて、元老院議場を荒廃させたように家の中をも荒廃させ、王国のいかなる子孫も相続人も残さないようにしようとしている、と。
§1.53.7se quidem inter tela et gladios patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquinii credidisse.
自分はといえば、父の武器や剣の間をすり抜けて逃れ、ルキウス・タルクィニウスの敵のもと以外には、自分のために安全な場所はどこにもないと考えたのだ。
nam ne errarent, manere iis bellum, quod positum simuletur, et per occasionem eum incautos invasurum.
彼らが誤解しないように言えば、終わったかのように装われている戦争は彼らを待ち受けており、隙を見て、油断している彼らを襲撃するつもりなのだから。
§1.53.8quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium Volscosque inde et Aequos et Hernicos petiturum, donec ad eos perveniat, qui a patrum crudelibus atque inpiis suppliciis tegere liberos sciant.
しかし、もし彼らのもとに嘆願者を受け入れる場所がないのなら、自分はラティウム全土を彷徨い歩き、そこからウォルスキ人、さらにはアイクイ人やヘルニキ人のもとを訪ねるだろう、父親たちの残酷で不敬な処刑から子供を守る術を知る者たちのところにたどり着くまで。
§1.53.9forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum.
おそらくそこでは、あの極めて傲慢な王と極めて獰猛な人民に対する戦争と武装への何らかの熱意を、自分は見出すことになるだろう、と。
§1.53.10cum, si nihil morarentur, infensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur.
もし自分を引き留めないならば、怒りに満ちてそこからさらに立ち去ってしまいそうに見えたため、彼はガビイの人々に温かく迎え入れられた。
vetant mirari, si, qualis in cives, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset;
彼らは、市民に対する態度や同盟者に対する態度がそうであったような人物が、ついには自分の子供に対しても同様であることに驚くには及ばないと言った。
§1.53.11in se ipsum postremo saeviturum, si alia desint.
もし他に犠牲者がいなくなれば、最後には自分自身に対してすら残虐行為を働くことだろう。
sibi vero gratum adventum eius esse, futurumque credere brevi, ut illo adiuvante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.
しかし、彼の到来は実にありがたいことであり、彼が助けることで間もなく、戦争がガビイの門前からはるばるローマの城壁の下へと移されることになると信じている、と。