§1.41.1Tarquinium moribundum cum, qui circa erant, excepissent, illos fugientes lictores conprehendunt.
当周围的人扶住奄奄一息的塔尔奎纽斯时,侍卫们逮捕了那些正在逃跑的刺客。
clamor inde concursusque populi, mirantium, quid rei esset.
随后,人们发出了喧嚣声并聚集起来,诧异发生了什么事。
Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eicit.
塔纳奎尔在混乱中下令关闭王宫,将旁观者驱逐出去。
simul quae curando vulneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo conparat, simul, si destituat spes, alia praesidia molitur.
同时,她一方面极其细心地准备治疗伤口所需的物品,仿佛还有希望;另一方面,如果希望落空,她便在筹划其他的防备措施。
§1.41.2Servio propere accito cum paene exanguem virum ostendisset, dextram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat.
塞维乌斯被匆忙召来,当她向他展示了几乎断气的丈夫时,她握着他的右手,恳求他不要让岳父之死免于复仇,也不要让岳母沦为仇敌的笑柄。
§1.41.3“tuum est” inquit, “Servi, si vir es, regnum, non eorum, qui alienis manibus pessimum facinus fecere.
“塞维乌斯,”她说,“如果你是个男子汉,王位就是你的,而不是那些假手他人犯下滔天罪行之人的。
erige te deosque duces sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt.
振作起来,追随神明的引领吧,祂们曾以环绕在你头部的神火,预示这颗头颅将来必显赫无比。
nunc te illa caelestis excitet flamma, nunc expergiscere vere.
现在,让那上天的火焰激励你,现在真正觉醒吧。
et nos peregrini regnavimus; qui sis, non unde natus sis, reputa.
我们这些异乡人也曾统治过;想想你是谁,而不是你从哪里出生。
si tua re subita consilia torpent, at tu mea consilia sequere. ”
如果在这突如其来的变故中,你自己的计策陷入迟钝,那么,至少你要听从我的计划。
§1.41.4cum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Novam viam versas — habitabat enim rex ad Iouis Statoris — populum Tanaquil adloquitur.
” 当人群的叫嚷和冲撞几乎无法抵挡时,塔纳奎尔从房屋的高处,通过面向新街的窗户——因为国王住在斯塔托尔·朱庇特神庙附近——向民众发表讲话。
§1.41.5iubet bono animo esse: sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud alte in corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum vulnus absterso cruore; omnia salubria esse; confidere prope diem ipsum eos visuros; interim Servio Tullio iubere populum dicto audientem esse; eum iura redditurum obiturumque alia regis munia esse.
她叫大家安心:国王只是被突如其来的打击震晕了;兵刃并未深及体内;他已经苏醒;擦去血迹后检查了伤口,一切安好;她坚信过不了几天他们就能亲眼见到他本人;在此期间,国王命令民众听从塞维乌斯·图利乌斯的调遣;他将主持司法并履行国王的其他职责。
§1.41.6Servius cum trabea et lictoribus prodit ac sede regia sedens alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat.
塞维乌斯身穿托加袍,在侍卫的陪同下走出来,坐在王座上对某些事务做出裁决,并假装其他事务还要请示国王。
itaque per aliquot dies, cum iam expirasset Tarquinius, celata morte per speciem alienae fungendae vicis suas opes firmavit.
因此,在塔尔奎纽斯已经断气的情况下,他隐瞒了死讯,以代行他人职责为掩饰,在几天内巩固了自己的权力。
tum demum palam factum est conploratione in regia orta.
直到那时,王宫中升起了哀号,死讯才最终公开。
Servius praesidio firmo munitus primus iniussu populi voluntate patrum regnavit.
塞维乌斯在坚固的卫队保护下,成为第一个未经民众授权、仅凭元老院的意愿进行统治的国王。
§1.41.7Anci liberi iam tum, cum conprensis sceleris ministris vivere regem et tantas esse opes Servi nuntiatum est, Suessam Pometiam exulatum ierant.
安库斯的儿子们,就在犯罪的帮凶被捕、传来国王仍活着且塞维乌斯权势如此之大的消息时,已经前往苏埃萨·波梅蒂亚流亡了。