§1.40.1duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modo sed apud patres plebemque longe maximo honore Servius Tullius erat.
在塔尔奎纽斯开始统治的近第三十八年,塞维乌斯·图利乌斯不仅在国王面前,而且在元老院议员和庶民中都享有极高的声望。
§1.40.2tum Anci filii duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam non modo vicinae sed ne Italicae quidem stirpis, tum inpensius iis indignitas crescere, §1.40.3si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad servitia caderet, ut in eadem civitate post centesimum fere annum quod Romulus, deo prognatus, deus ipse, tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat.
当时,安库斯的两个儿子虽然此前一直认为,自己因监护人的欺诈而被逐出父亲的王国是极不体面的事,而一个不仅非邻族甚至连意大利血统都不是的异乡人在罗马统治更是奇耻大辱,但此时他们的屈辱感愈发剧烈地增长,如果王权甚至无法从塔尔奎纽斯那里回到他们手中,而是从此进一步堕落到奴隶手中,以至于在同一个国家中,在由神所生、自身亦是神明的罗姆鲁斯在世期间所掌握的王权,在近百年后竟由一个奴隶、且是女奴所生的人来占有。
cum commune Romani nominis tum praecipue id domus suae dedecus fore, si Anci regis virili stirpe salva non modo advenis sed servis etiam regnum Romae pateret.
如果安库斯国王的男系子嗣尚在,而罗马的王权不仅对异乡人,甚至对奴隶也敞开大门,那么这不仅是罗马之名共同的耻辱,更是他们家族特有的耻辱。
§1.40.4ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt.
因此,他们决定用武力来排遣这一侮辱。
sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis quam in Servium eos stimulabat, et quia gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat quam privatus, tum Servio occiso quemcumque alium generum delegisset, eundem regni heredem facturus videbatur,
然而,对所受伤害的愤恨促使他们把矛头指向塔尔奎纽斯本人,而非塞维乌斯,这既是因为如果国王活下来,作为谋杀的复仇者会比普通人更为可怕,也是因为如果塞维乌斯被杀,塔尔奎纽斯无论选择其他什么人做女婿,似乎都会让其成为王位的继承人。
§1.40.5ob haec ipsi regi insidiae parantur.
由于这些原因,一场针对国王本人的阴谋被策划出来。
ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in vestibulo regiae quam potuere tumultuosissime specie rixae in se omnes apparitores regios convertunt;
他们选了两个最凶悍的牧羊人来行刺,两人都带上了各自习惯使用的农用铁器;在王宫的门廊,他们尽可能喧闹地假装发生争吵,将所有国王的侍从的注意力吸引到自己身上。
inde, cum ambo regem appellarent clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt.
随后,由于两人都向国王申诉,他们的叫嚷声传到了王宫深处,于是被传唤并走向国王。
§1.40.6primo uterque vociferari et certatim alter alteri obstrepere; coerciti ab lictore et iussi in vicem dicere tandem obloqui desistunt;
起初,两人都大声喊叫,争先恐后地向对方咆哮;在被侍卫制止并被命令依次发言后,他们终于停止了互相打断。
§1.40.7unus rem ex conposito orditur.
其中一人按照预定计划开始叙述。
dum intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam securim in caput deiecit, relictoque in vulnere telo ambo se foras eiciunt.
当国王全神贯注于他、身体完全转向他时,另一人挥起斧头朝国王头部砍去,将武器留在伤口中,两人随即冲出门外。