§1.36.1muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, cum Sabinum bellum coeptis intervenit.
他还正准备用石墙将城市围起来,就在这时,一场与萨宾人的战争打断了这一计划。
adeoque ea subita res fuit, ut prius Anienem transirent hostes, quam obviam ire ac prohibere exercitus Romanus posset.
这一变故是如此突然,以至于在罗马军队能够迎击并阻止他们之前,敌人就已经渡过了阿尼奥河。
§1.36.2itaque trepidatum Romae est, et primo dubia victoria magna utrimque caede pugnatum est.
因此,罗马城内陷入一片惊慌,起初战斗胜负未分,双方都伤亡惨重。
reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad conparandum de integro bellum Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine.
随后,在敌军退回营地、罗马人获得重新准备战争的机会后,塔尔奎纽斯认为自己的军队中尤其缺乏骑兵,于是决定在罗穆路斯所编组的拉姆内斯、蒂蒂恩塞斯、卢克雷斯三个百人队之外,再增加其他的百人队,并用自己的名字命名以使它们名垂后世。
§1.36.3id quia inaugurate Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse.
因为罗穆路斯当初是在举行占卜后才设立这些百人队的,当时著名的占卜官阿图斯·纳维乌斯便断言,除非鸟兆予以应允,否则既不能更改,也不能增设新的百人队。
§1.36.4ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, “agedum” inquit, “divine tu, inaugura, fierine possit, quod nunc ego mente concipio.
国王因此大怒,据传,他为了嘲弄这种占卜术,便说道:“来吧,你这预言家,去占卜一下,我此时心里所想的事是否能够实现。
” cum ille augurio rem expertus profecto futuram dixisset, “atqui hoc animo agitavi” inquit, “te novacula cotem discissurum;
”当那人通过占卜验证了这件事并回答说必定会实现时,国王说:“然而,我心里琢磨的是,让你用剃刀把砥石切开。
cape haec et perage, quod aves tuae fieri posse portendunt.
拿去这些东西,去完成你的鸟兆预示能够实现的事吧。
” tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt.
”据传,那人随后毫不犹豫地切开了砥石。
§1.36.5statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit; cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.
阿图斯头蒙面纱的塑像,就立在事情发生的地方,即议事会场中紧邻议事堂左侧的台阶上;人们还记述说,砥石也被安置在同一地方,以便给后世留下那场神迹的纪念。
§1.36.6auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.
确实,占卜术和占卜官的神职因此获得了极大的尊崇,以至于此后无论是在战争中还是在国内,若不先举行鸟占就什么也不做,而一旦鸟兆不予批准,人民大会、军队的召集乃至最重大的国事都会被中止。
§1.36.7neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit; numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent — §1.36.8posteriores modo sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt, quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.
当时塔尔奎纽斯也没有对骑兵百人队做任何更改;他只是在数量上又增加了等量,使得这三个百人队里共有了一千八百名骑兵—— 新增加的人只是在相同的名称下被称为“后者”,由于它们被加倍了,现在人们称之为“六个百人队”。