§1.36.1muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, cum Sabinum bellum coeptis intervenit.
彼はまた、石壁で都市を囲む準備をしていたが、そのときサビニ人との戦争がその着手に割り込んだ。
adeoque ea subita res fuit, ut prius Anienem transirent hostes, quam obviam ire ac prohibere exercitus Romanus posset.
そしてその出来事があまりに突発的であったため、ローマの軍勢が立ち向かい、阻むことができるよりも早く、敵はアニオ川を渡ってしまった。
§1.36.2itaque trepidatum Romae est, et primo dubia victoria magna utrimque caede pugnatum est.
それゆえローマでは大騒ぎになり、最初は勝敗が定まらず、両者ともに多大な犠牲を払いながら戦われた。
reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad conparandum de integro bellum Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine.
その後、敵の軍勢が陣営に退き、ローマ人に戦争を新たに準備する猶予が与えられると、タルクィニウスは、自らの兵力には特に騎兵が不足していると考え、ロムルスが編成した部隊であるラムネス、ティティエンセス、ルケレスに対して、別の部隊を追加し、それらを自分の名前で有名にして残すことに決めた。
§1.36.3id quia inaugurate Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse.
ロムルスが鳥占いを行ってこれをしたため、当時高名な鳥占官であったアットゥス・ナウィウスは、鳥たちが承認しない限り、変更することも、新しく設立することも不可能であると主張した。
§1.36.4ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, “agedum” inquit, “divine tu, inaugura, fierine possit, quod nunc ego mente concipio.
これにより王に怒りが湧き、人々が言うには、その術を嘲笑ってこう言った。 「さあ、予言者よ、私が今心の中で考えていることが実現可能かどうか、鳥占いをしてくれ。
” cum ille augurio rem expertus profecto futuram dixisset, “atqui hoc animo agitavi” inquit, “te novacula cotem discissurum;
」彼が鳥占いでそのことを確かめ、必ず実現すると言うと、王は言った。 「だが、私が心の中で考えていたのは、お前が剃刀で砥石を切り裂くことだ。
cape haec et perage, quod aves tuae fieri posse portendunt.
これらを受け取り、お前の鳥たちが実現可能だと告げていることを実行してみよ。
” tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt.
」そのとき、彼が躊躇なく砥石を切り裂いたと人々は伝えている。
§1.36.5statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit;
頭を覆ったアットゥスの像が、その出来事が行われた場所、すなわちコミティウムの、元老院議事堂のすぐ左側の階段の上に立てられた。
cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.
また、後世の人々にその奇跡の記念碑とするために、砥石も同じ場所に置かれていたと人々は伝えている。
§1.36.6auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.
確かに、鳥占いと鳥占官の職には非常に大きな名誉が加わり、その後は、鳥占いを行うことなしには戦争でも国内でも何も行われず、鳥たちが承認しなかった場合には、民衆の集会も、召集された軍勢も、国家の最重要事項も中止されるほどであった。
§1.36.7neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit;
そしてそのときタルクィニウスは、騎兵の部隊に関しては何も変更しなかった。
numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent —
彼は数においてさらに同数を追加し、三つの部隊に千八百人の騎兵がいるようにした。
§1.36.8posteriores modo sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt, quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.
追加された者たちは、同じ名前の下でただ「後者」と呼ばれただけであり、これらを現在は、二倍にされたことから、人々は「六つの部隊」と呼んでいる。