§1.34.1Anco regnante Lucumo, vir inpiger ac divitiis potens, Romam commigravit cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius adipiscendi Tarquiniis — nam ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat — facultas non fuerat.
在安库斯统治期间,精力充沛且富有资财的男子卢库莫移居罗马,这主要是出于对巨大荣誉的渴望与期盼,而在塔尔奎尼亚——因为在那里他也是异乡血统的后代——他并无获得这种荣誉的机会。
§1.34.2Demarati Corinthii filius erat, qui ob seditiones domo profugus cum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ducta duos filios genuit.
他是科林斯人德玛拉图斯的儿子,德玛拉图斯因内乱逃离家乡,偶然在塔尔奎尼亚定居下来,并在那里娶妻生下两个儿子。
nomina his Lucumo atque Arruns fuerunt.
他们的名字是卢库莫和阿伦斯。
Lucumo superfuit patri bonorum omnium heres; Arruns prior quam pater moritur uxore gravida relicta.
卢库莫作为全部财产的继承人比父亲活得长;阿伦斯则在父亲之前去世,留下了怀孕的妻子。
nec diu manet superstes filio pater; §1.34.3qui cum, ignorans nurum ventrem ferre, inmemor in testando nepotis decessisset, puero post avi mortem in nullam sortem bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen.
父亲在儿子死后也并未存活很久;由于他去世时不知道儿媳已经怀孕,在立遗嘱时未曾想到孙子,因此在祖父去世后出生、未分得任何财产的男孩,因贫困而被取名为埃格里乌斯。
Lucumoni contra omnium heredi bonorum cum divitiae iam animos facerent,
相反,对于继承了全部财产的卢库莫,财富已经使他产生了傲慢之心,娶了出身高贵的塔纳奎尔为妻,更使他的野心大增。
§1.34.4auxit ducta in matrimonium Tanaquil summo loco nata et quae haud facile iis, in quibus nata erat, humiliora sineret ea, quo innupsisset.
塔纳奎尔绝不甘心让自己嫁入的家庭地位低于自己出生的门第。
§1.34.5spernentibus Etruscis Lucumonem exule advena ortum, ferre indignitatem non potuit oblitaque ingenitae erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit.
由于伊特鲁里亚人轻视卢库莫是流亡外邦人的后代,她无法忍受这种侮辱,便忘记了对祖国天生的眷恋,只要能看到丈夫获得尊荣,她便作出了离开塔尔奎尼亚迁徙他乡的决定。
§1.34.6Roma est ad id potissimum visa: in novo populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro; regnasse Tatium Sabinum, arcessitum in regnum Numam a Curibus, et Ancum Sabina matre ortum nobilemque una imagine Numae esse.
罗马似乎最适合这个目的:在一个新兴的民族中,所有的贵族身份都是突然产生的,且取决于个人德行,因此对于勇敢而有作为的男子必有其立足之地;萨宾人塔提乌斯曾当过国王,努马是从库雷斯被迎立为王的,而安库斯也是萨宾人母亲所生,仅凭努马的一幅画像便成为了贵族。
§1.34.7facile persuadet ut cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria esset.
她轻易地劝服了渴望荣誉、且塔尔奎尼亚仅是其母亲母国的丈夫。
sublatis itaque rebus amigrant Romam.
于是,他们收拾行装,迁往罗马。
ad Ianiculum forte ventum erat.
他们偶然来到了亚尼库鲁姆山。
§1.34.8ibi ei carpento sedenti cum uxore aquila suspensis demissa leniter alis pilleum aufert superque carpentum cum magno clangore volitans rursus velut ministerio divinitus missa capiti apte reponit; §1.34.9inde sublimis abit.
在那里,当他与妻子并排坐在马车里时,一只老鹰展开双翼轻缓地降落下来,叼走了他的帽子,并在马车上空大声鸣叫着盘旋,随后仿佛受神明指派前来执行任务一般,又将帽子严丝合缝地重新戴回他的头上;随后,老鹰飞向高空消失了。
accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil, perita, ut vulgo Etrusci, caelestium prodigiorum mulier.
据说,塔纳奎尔作为一名像大多数伊特鲁里亚人一样精通上天征兆的女子,欣然接受了这一预兆。
excelsa et alta sperare complexa virum iubet: eam alitem, ea regione caeli et eius dei nuntiam venisse, circa summum culmen hominis auspicium fecisse, levasse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet.
她拥抱着丈夫,嘱咐他要寄予崇高而伟大的期望:那只鸟是从那片天空、作为那尊神明的使者而来的;它在人身体最高处的周围作出了预示;它拿走了戴在凡人头上的冠冕,正是为了通过神意将其重新归还给同一个人。
§1.34.10has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt domicilioque ibi conparato L. Tarquinium Priscum edidere nomen.
他们怀着这些希望与想法进入了城市,在那里安顿家室后,宣布了自己的名字为卢基乌斯·塔尔奎尼乌斯·普里斯库斯。
§1.34.11Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant; et ipse fortunam benigno adloquio, comitate invitandi beneficiisque, quos poterat, sibi conciliando adiuvabat, donec in regiam quoque de eo fama perlata est.
他的新来者身份和财富使他在罗马人中引人注目;而他自己也通过和蔼的言谈、热情的款待以及尽其所能的恩惠来争得人心,从而助长了自己的运势,直到他的名声也传到了王宫之中。
§1.34.12notitiamque eam brevi apud regem liberaliter dextereque obeundo officia in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac privatis consiliis bello domique interesset et per omnia expertus postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur.
并且,通过慷慨而巧妙地履行职责,他在短时间内将与国王的这种结识提升到了亲密友谊的程度,以至于无论在战争中还是在国内,他都同样参与公私决策,在经历了一切考验后,最终甚至在遗嘱中被指定为国王孩子的监护人。