§1.32.1mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres redierat, hique interregem nominaverant.
图路斯死后,正如从一开始所确立的制度那样,国政重新回到了元老院议员手中,他们指定了一位中间王。
quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creavit; patres fuere auctores.
在中间王主持民会期间,人民选举安库斯·马尔基乌斯为国王;元老院议员予以批准。
Numae Pompili regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat.
安库斯·马尔基乌斯是国王努马·庞皮里乌斯的外孙,为其女儿所生。
§1.32.2qui ut regnare coepit, et avitae gloriae memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus aut prave cultis, longe antiquissimum ratus sacra publica, ut ab Numa instituta erant, facere, omnia ea ex commentariis regis pontificem in album relata proponere in publico iubet.
当他开始统治时,既铭记其外祖父的荣耀,又因为直前的统治(在其他方面非常卓越)在某一特定方面不甚顺利——因为宗教仪式被忽视或不当举行,他认为最优先的任务就是按照努马所制定的那样举行公共祭祀。 于是他下令大祭司将所有这些内容从国王的记录中抄写到白板上,并向公众公示。
inde et civibus otii cupidis et finitimis civitatibus facta spes in avi mores atque instituta regem abiturum.
由此,无论是渴望和平的公民还是邻近的国家,都产生了这位国王将遵循其外祖父的道德与制度的希望。
§1.32.3igitur Latini, cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat, sustulerant animos et, cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati.
因此,在图路斯统治时期曾与罗马缔结盟约的拉丁人重新振作起来。 当他们侵入罗马领土时,对前来要求赔偿的罗马人给予了傲慢的答复,因为他们认为罗马这位怠惰的国王将在神祠和祭坛之间度过他的统治期。
§1.32.4medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et praeterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in novo tum feroci populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria, id se haud facile habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam Numae.
安库斯的性格介于努马和罗慕路斯之间,兼顾两者;除了他认为在外祖父统治时期和平对于当时既新颖又凶猛的人民更为必要之外,他还想到,外祖父所享有的那份免受侵害的闲暇,自己将不易获得;自己的耐心正在受到考验,而一旦受到考验就会被蔑视,现在的时代更适合一位像图路斯那样的国王,而不是努马。
§1.32.5ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur nec gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequiculis, quod nunc fetiales habent, descripsit, quo res repetuntur.
然而,既然努马在和平时期确立了宗教仪式,为了使战争的礼仪也能由他自己传授下来,并且使战争不仅得以进行,而且也能通过某种仪式来宣战,他从古老的埃奎库利人那里抄录了目前传嗣官们所保有的要求赔偿的法律。
§1.32.6legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo — lanae velamen est — “audi, Iuppiter,” inquit; “audite, fines” — cuiuscumque gentis sunt, nominat —; “audiat fas: ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit.
使节来到要求赔偿的对方边界时,头上蒙着一条毛线——那是由羊毛制成的覆盖物——说道:“听着,朱庇特;听着,边界”——属于哪一个部族,他就说出其名字——;“让神法听着:我是罗马人民的官方使者;我作为使节正义而虔敬地来到这里,愿我的话语得到信任。
” peragit deinde postulata.
”接着他陈述他的要求。
§1.32.7inde Iouem testem facit: “si ego iniuste inpieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me numquam siris esse.
随后他让朱庇特作证:“如果我非正义且不虔敬地要求将那些人、那些财物移交给(dedier)我,那么请永远不要让我重返祖国。
” haec, §1.32.8cum finis superscandit, haec, quicumque ei primus vir obvius fuit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis peragit.
”这些话,当他越过边界时,这些话,对遇到的第一个人,这些话,在进入城门时,这些话,在进入广场后,他仅对歌谣和誓词格式中的少数词语作些许修改,予以陈述。
§1.32.9si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta — tot enim sollemnes sunt — peractis bellum ita indicit: §1.32.10“audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, diique omnes caelestes vosque, terrestres, vosque, inferni, audite: ego vos testor populum illum” — quicumque est, nominat — “iniustum esse neque ius persolvere.
如果他所要求的对象未被移交,在三十三天——因为这是法定的天数——过去之后,他按如下方式宣战: “听着,朱庇特,还有你,雅努斯·奎里努斯,以及所有天神,和你们地神,以及你们冥神,听着:我以你们为证,声明那个人民”——无论是哪一个,他就说出其名字——“是不义的,且不履行法定义务。
sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur.
但是,关于这些事情,我们将在祖国咨询长者们,以何种方式获取我们的权利。
” tum is nuntius Romam ad consulendum redit.
”随后,该使者返回罗马进行咨询。
confestim rex his ferme verbis patres consulebat: §1.32.11“quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari, solvi, fieri oportuit, die” inquit ei, quem primum sententiam rogabat, “quid censes?”
国王随即用类似以下的话语咨询元老院议员们: “关于罗马奎利特斯人民的领头使节向古拉丁人的领头使节及古拉丁人提出的那些物品、争端和诉讼,对于这些他们既未移交、未支付也未履行的物品,而这些本应当在今日被移交、支付和履行,”他对第一个被询问意见的人说,“你有什么看法?
§1.32.12tum ille: “puro pioque duello quaerendas censeo itaque consentio consciscoque.
” 那人答道:“我认为应当通过纯洁而神圣的战争去争取,因此我同意并赞成。
” inde ordine alii rogabantur; quandoque pars maior eorum, qui aderant, in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum.
”随后,其他议员依次被询问;每当在场的大多数人走向相同的意见时,战争便获得一致同意。
fieri solitum, ut fetialis hastam ferratam aut sanguineam praeustam ad fines eorum ferret et non minus tribus puberibus praesentibus diceret: §1.32.13“quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.
按惯例,传嗣官会将一柄铁制或用火烧过、染有血迹的木枪带到他们的边界,在不少于三名成年男子的见证下说: “鉴于古拉丁人诸部族及古拉丁人对罗马奎利特斯人民所犯下的罪行和过错,且由于罗马奎利特斯人民命令与古拉丁人开战,罗马奎利特斯人民的元老院也通过、同意并决定与古拉丁人开战,因此,我与罗马人民向古拉丁人诸部族及古拉丁人宣战并开战。
” id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat.
”说完这些话后,他便将长枪投入他们的边界。
§1.32.14hoc tum modo ab Latinis repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri acceperunt.
当时便是以此种方式向拉丁人要求赔偿并宣战,后人也接受了这一习俗。