§1.3.1nondum maturus imperio Ascanius, Aeneae filius, erat; tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri — tanta indoles in Lavinia erat — res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit.
埃涅阿斯的儿子阿斯卡尼乌斯当时尚未到统治的成熟年龄;然而,这份统治权为他完好地保留到了成年;在此期间,通过女性的监护——拉维尼亚身上有着如此伟大的品质——拉丁国家以及祖传和父传的王国为这个男孩稳固地保存了下来。
§1.3.2haud ambigam — quis enim rem tam veterem pro certo adfirmet? —, hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat.
我不愿断言——因为谁能确信地证实如此古老的事情呢? ——这人就是阿斯卡尼乌斯,还是一个比他年长的人,在特洛伊完好无损时由母亲克雷乌萨所生,并从那里成为他父亲逃亡的伙伴,尤利乌斯氏族现在称此人同为尤鲁斯,并视其为自己名字的始祖。
§1.3.3is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus — certe natum Aenea constat —, abundante Lavini multitudine florentem iam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae reliquit, novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.
这个阿斯卡尼乌斯,无论他出生于何地、由何母所生——至少确凿无疑他是埃涅阿斯所生——由于拉维尼乌斯的人口过于稠密,便把这座在当时看来已经繁荣且富庶的城市留给了母亲或继母,自己则在阿尔巴努斯山下另建了一座新城,因其坐落在山脊上延伸开来的地势,而被称作阿尔巴·隆加。
§1.3.4inter Lavinium conditum et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni.
在建立拉维尼乌斯与迁出殖民地阿尔巴·隆加之间,大约相隔了三十年。
tantum tamen opes creverant maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint.
然而,由于彻底击败了埃特鲁里亚人,他们的实力增长如此之大,以至于无论是在埃涅阿斯去世时,还是在此后的女性监护期和男孩王国的最初尝试阶段,梅曾蒂乌斯与埃特鲁里亚人或任何其他邻人,都不敢动用武力。
§1.3.5pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.
和平协议达成的内容是:对埃特鲁里亚人和拉丁人而言,现今被称为台伯河的阿尔布拉河为界限。
§1.3.6Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus.
随后由西尔维乌斯统治,他是阿斯卡尼乌斯的儿子,因某种偶然出生在森林中。
is Aeneam Silvium creat; is deinde Latinum Silvium.
他生了埃涅阿斯·西尔维乌斯;后者随后生了拉丁努斯·西尔维乌斯。
§1.3.7ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati.
从他那里迁出了若干殖民地,被称为“古拉丁人”。
§1.3.8mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnaverunt.
此后,在阿尔巴统治的所有人都保留了“西尔维乌斯”这个姓氏。
Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit.
拉丁努斯生阿尔巴,阿尔巴生阿提斯,阿提斯生卡皮斯,卡皮斯生卡佩图斯,卡佩图斯生蒂贝里努斯。 蒂贝里努斯在渡过阿尔布拉河时淹死,给这条河流留下了名扬后世的名字。
§1.3.9Agrippa inde, Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto imperio regnant.
此后,蒂贝里努斯的儿子阿格里帕,以及阿格里帕之后的罗穆卢斯·西尔维乌斯(从父亲处接管了统治权)进行统治。
Aventino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit.
阿文提努斯本人被雷电击中,将王位传承了下去。
is sepultus in eo colle, qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit.
他被安葬在如今作为罗马城一部分的那座山丘上,并用自己的名字命名了这座山丘。
§1.3.10Proca deinde regnat.
随后普罗卡统治。
is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirps maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat.
他生了努米托尔和阿穆利乌斯;他将西尔维乌斯氏族的古老王国遗赠给身为长子的努米托尔。
plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis.
然而,武力比父亲的意愿或对年龄的敬重更为有力。
pulso fratre Amulius regnat.
阿穆利乌斯驱逐了兄弟,自己登基。
§1.3.11addit sceleri scelus; stirpem fratris virilem interimit; fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.
他罪上加罪;杀害了兄弟的男性后代;对兄弟的女儿雷亚·西尔维亚,借着授予荣誉的名义,选她为维斯塔贞女,以终身纯洁剥夺了她生育的希望。