§1.29.1inter haec iam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam.
在这期间,已提前派往阿尔巴的骑兵们前去将民众迁往罗马。
legiones deinde ductae ad diruendam urbem.
随后,军团被派去拆毁这座城市。
§1.29.2quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet; §1.29.3sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut prae metu, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur.
当军团进入城门时,确实没有出现占领城市时通常会有的那种混乱和恐慌——即当城门被砸开、城墙被破城槌撞倒、或者城堡被强行占领,敌人的呐喊和武装士兵在城里的奔跑将一切卷入刀光火海之中的场景;而是悲伤的沉默和无声的哀痛深深地禁锢了所有人的心灵,以至于由于恐惧,他们失去了关于留下什么、带走什么的决策,互相询问着,时而伫立在门口,时而徘徊在自己的家里,去最后看它一眼。
§1.29.4ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia inpleverat, raptim quibus quisque poterat elatis cum larem ac penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent,
然而,当催促他们离去的骑兵的喊声紧迫逼来,被拆毁的房屋的倒塌声从城市边缘传来,从远处升起的尘土像笼罩着的乌云一样填满了一切时,大家急忙拿起各自所能拿走的东西,撇下他们各人出生并成长起来的家园以及家神,动身离去。
§1.29.5iam continens agmen migrantium inpleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
此时迁徙者连绵不断的队伍已经挤满了街道,彼此相见激起了相互的同情而使眼泪再度流下,也听到了悲惨的哭喊声,尤其是妇女们的,因为她们经过被武装士兵包围的庄严神庙,仿佛把神明当作俘虏留下一般。
§1.29.6egressis urbe Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit; templis tamen deum — ita enim edictum ab rege fuerat — temperatum est.
当阿尔巴人离开城市后,罗马人将到处的所有公共和私人建筑夷为平地,在仅仅一个小时内,就将阿尔巴立国四百年来的心血化为废墟和灰烬;然而,由于国王曾有如此敕令,神庙得以幸免。