§1.28.1tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos.
那时,作为战斗旁观者的阿尔巴军队被带到了平原上。
Mettius Tullo devictos hostes gratulatur; contra Tullus Mettium benigne adloquitur.
梅提乌斯祝贺图路斯击败了敌人;相反,图路斯温和地对梅提乌斯说话。
quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat.
愿此举带来好运,他命令阿尔巴人将营地与罗马营地合并,并为第二天准备了净化祭祀。
§1.28.2ubi inluxit, paratis omnibus, ut adsolet, vocari ad contionem utrumque exercitum iubet.
天亮后,一切如常准备就绪,他命令将两支军队召集到集会上。
praecones ab extremo orsi primos excivere Albanos.
传令官从最外圈开始,首先召集了阿尔巴人。
hi novitate etiam rei moti, ut regem Romanum contionantem audirent, proximi constitere.
这些人也因这桩新鲜事而心动,为了听罗马国王演说,便站在了最近处。
§1.28.3ex conposito armata circumdatur Romana legio; centurionibus datum negotium erat, ut sine mora imperia exequerentur.
按照预先的约定,武装的罗马军团包围了四周;百夫长们被赋予了毫不延迟地执行命令的任务。
§1.28.4tum ita Tullus infit: “Romani, si umquam ante alias ullo in bello fuit, quod primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit.
这时图路斯开口说道:“罗马人啊,如果以前在任何其他战争中,曾有什么理由值得你们首先感谢不朽的神明,其次感谢你们自己的英勇,那么昨天的战役便是如此。
dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum.
因为我们不仅在与敌人战斗,更是在与盟友的背叛和不信作斗争,而后一种斗争更为重大且危险。
§1.28.5nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum, sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec vobis ignorantibus deseri vos averteretur a certamine animus et hostibus circumveniri se ab tergo ratis terror ac fuga iniceretur.
因为,免得你们产生误解,阿尔巴人是在没有我命令的情况下退往山丘的;而那个命令并不是我的,而是一个计策和对命令的假装,为的是在你们不知情的情况下,不至于因被抛弃而使斗志从战斗中动摇,并且让敌人以为自己从后方被包围,从而产生恐惧并逃跑。
§1.28.6nec ea culpa, quam arguo, omnium Albanorum est; ducem secuti sunt, ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis.
我所指控的罪责,并非属于全体阿尔巴人;他们只是跟随了领袖,正如如果我当时想把队伍引向别处,你们也会照做一样。
Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique ruptor.
就是那个梅提乌斯,是这次行军的领头人;同样是梅提乌斯,是这场战争的策划者;梅提乌斯是罗马与阿尔巴条约的破坏者。
audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documentum mortalibus dedero.
此后如果我不在此人身上给世人展示一个显着的诫勉,就让其他人也敢于企图这种勾当吧。
” §1.28.7centuriones armati Mettium circumsistunt; rex cetera, ut orsus erat, peragit: “quod bonum, faustum felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere.
” 武装的百夫长们围住了梅提乌斯;国王按照开始的方式,继续说完了剩下的话:“愿这对罗马人民、对我以及对你们阿尔巴人,都是一件美好、吉利和幸运的事:我的意图是将全体阿尔巴人民迁往罗马,赐予平民公民权,选拔首领进入元老院,建立一座城市、一个国家。
ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.
正如阿尔巴国家曾从一个分裂为两个民族,如今让它重新合二为一。
” §1.28.8ad haec Albana pubes inermis ab armatis saepta in variis voluntatibus communi tamen metu cogente silentium tenet.
” 听到这些,赤手空拳并被武装士兵包围的阿尔巴青年们,虽然心怀各异,但在共同的恐惧逼迫下,保持着沉默。
§1.28.9tum Tullus “Metti Fufeti” inquit, “si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt.
这时图路斯说:“梅提乌斯·富菲蒂乌斯,如果你自己能学会遵守信义和盟约,我本可以在你活着时教导你这些规矩;如今,既然你的本性无药可救,那么你就用你的惩罚来教导人类去敬畏那些被你侵犯的神圣之物吧。
ut igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis.
因此,正如你刚才在斐登奈和罗马的国家之间摇摆不定一样,现在你就让自己的肉体在不同的方向上被撕裂吧。
” §1.28.10exinde duabus admotis quadrigis in currus earum distentum inligat Mettium, deinde in diversum iter equi concitati lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes.
” 随后,调来两辆战车,他将拉伸开的梅提乌斯绑在战车上;随后,战马被赶往相反的方向,两辆战车各自载着被撕裂的尸体,带走了被绳索捆绑住的肢体。
§1.28.11avertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos.
所有人都在如此丑恶残忍的景象面前转过了眼睛。
primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit; in aliis gloriari licet nulli gentium mitiores placuisse poenas.
那是罗马人中第一次也是最后一次采用如此不顾人道法律的惩罚先例;在其他方面,我们可以自豪地宣布,没有哪个民族比罗马人更赞成温和的刑罚。 ”