§1.29.1inter haec iam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam.
この間に、民衆をローマへと移住させるための騎兵たちがすでにアルバに先遣されていた。
legiones deinde ductae ad diruendam urbem.
その後、都市を破壊するために軍団が送り込まれた。
§1.29.2quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;
軍団が門に入ったとき、門が打ち破られたり、破城槌によって城壁が倒されたり、あるいは砦が力ずくで占領されて、敵の叫び声や武装兵たちの街中を駆け巡る動きが剣と炎ですべてを混乱に陥れるような、占領された都市に特有のあの騒乱や恐怖は確かに存在しなかった。
§1.29.3sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut prae metu, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur.
しかし、悲痛な沈黙と音なき哀しみがすべての人々の心を強く縛りつけたため、彼らは恐怖のあまり、何を後に残し、何を携えていくべきか、判断もつかずに互いに問いかけ合い、ある時は敷居に立ち尽くし、ある時は最後になるであろう我が家を目にしようと、あてもなく歩き回るほどであった。
§1.29.4ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia inpleverat, raptim quibus quisque poterat elatis cum larem ac penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent,
しかし、いよいよ退去を命じる騎兵たちの叫び声が迫り、破壊される家々の倒壊する音が都市の端々から聞こえ、遠方から立ち上った塵がまるで立ち込める雲のようにすべてを覆い尽くすと、各自が持ち出せるものを急いで抱え、それぞれが生まれ育った家や、家庭の守護神たちを後に残して出て行った。
§1.29.5iam continens agmen migrantium inpleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
すでに移住する者たちの絶え間ない列が通りを埋め尽くしており、互いの姿を目にすることは、相互の憐れみから涙を新たにさせた。 そして、武装兵に包囲された厳かな神殿の脇を通り過ぎ、まるで神々を捕虜として置き去りにするかのようにするとき、とりわけ女性たちの哀切な叫び声が聞こえてきた。
§1.29.6egressis urbe Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit;
アルバ人が都市から出ると、ローマ軍はいたるところで公先のすべての建物を地面と等しく平らにし、アルバが存続した四百年の歴史の成果を、わずか一時間で破壊と廃墟に帰した。
templis tamen deum — ita enim edictum ab rege fuerat — temperatum est.
しかしながら神々の神殿だけは、王によってそのように布告されていたため、破壊を免れた。