§1.27.1nec diu pax Albana mansit.
阿尔巴的和平并未长久维持。
invidia vulgi, quod tribus militibus fortuna publica conmissa fuerat, vanum ingenium dictatoris corrupit et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos coepit.
平民由于国家命运曾被委托给三名士兵而产生嫉妒,这腐蚀了独裁官轻浮的心灵;由于正直的计划未能取得好结果,他开始用邪恶的方法来挽回同胞的心。
§1.27.2igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat.
因此,正如他此前在战争中寻求和平一样,他在和平中寻求战争。 因为他看出自己的城邦中怨气多于力量,所以他煽动其他民族根据法令公开进行战争,而通过同盟的幌子为自己人保留了叛变的余地。
§1.27.3Fidenates, colonia Romana, Veientibus sociis consilii adsumptis pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur.
斐登奈人作为罗马的殖民地,在将维伊人接纳为计划的盟友后,通过阿尔巴人倒戈的协定,被煽动起来进行战争和武装割据。
§1.27.4cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque eius ab Alba accito contra hostes ducit.
当斐登奈公开反叛时,图路斯从阿尔巴召来梅提乌斯及其军队,率军迎击敌人。
ubi Anienem transiit, ad Confluentis collocat castra.
当他渡过阿尼奥河后,在康弗鲁恩特斯安营扎寨。
inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim transierat.
在那处地点与斐登奈之间,维伊人的军队已经渡过了台伯河。
§1.27.5hi in acie prope flumen tenuere dextrum cornu; in sinistro Fidenates propius montes consistunt.
这些人在战线中占领了靠近河流的右翼;在左翼,斐登奈人排列在更靠近山峦的地方。
Tullus adversus Veientem hostem derigit suos, Albanos contra legionem Fidenatium conlocat.
图路斯指引自己的人马迎击维伊敌人,将阿尔巴人安置在斐登奈人军团的对面。
Albano non plus animi erat quam fidei.
阿尔巴人的勇气不比他们的忠诚更多。
nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad montes succedit; §1.27.6inde, ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem fluctuansque animo, ut tereret tempus, ordines explicat.
因此,他们既不敢留守,也不敢公开投敌,而是渐渐向山峦退去;从那里,当他认为自己已经退得足够高时,便排开整个战线,并在心中动摇不定,为了消磨时间而展开队伍。
consilium erat, qua fortuna rem daret, ea inclinare vires.
他的意图是,运势将事情交给哪一方,他就将力量倾向那一方。
§1.27.7miraculo primo esse Romanis, qui proximi steterant, ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt; inde eques citato equo nuntiat regi abire Albanos.
起初,对站在最近处的罗马人来说,当他们感到自己的侧翼因盟友的撤离而暴露时,这成了一件惊异之事;随后一名骑兵策马疾驰,向国王禀报阿尔巴人正在离去。
Tullus in re trepida duodecim vovit Salios fana,:ue Pallori ac Pauori.
图路斯在危急之中许愿设立十二位萨利神官,并为苍白之神与恐惧之神建造神殿。
§1.27.8equitem clara increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet: nihil trepidatione opus esse; suo iussu circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant; §1.27.9item imperat, ut hastas equites erigerent.
他用洪亮的声音斥责骑兵,以便让敌人听见,命令他返回战斗:说道不需要恐慌;阿尔巴军队是在他的命令下被绕道合围,以便袭击斐登奈人暴露的后背;他同样命令骑兵们竖起长矛。
id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit; qui viderant, id, quod ab rege auditum erat, rati, eo acrius pugnant.
这一举动遮挡了大部分罗马步兵对正在离去的阿尔巴军队的视线;那些看见了的人,以为事情正如从国王那里听到的一样,因而更加猛烈地战斗。
terror ad hostes transit; et audiverant clara voce dictum, et magna pars Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, Latine sciebant.
恐惧传到了敌人那里;他们既听到了用洪亮声音说出的话,而且大部分斐登奈人因为是加入罗马人的殖民者,所以懂得拉丁语。
§1.27.10itaque, ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga vertunt.
因此,为了不因阿尔巴人突然从山丘上冲下来而被切断与城镇的联系,他们转背逃跑。
instat Tullus fusoque Fidenatium cornu in Veientem alieno pavore perculsum ferocior redit.
图路斯紧追不舍,在击溃斐登奈人的侧翼后,更加凶猛地折回,迎击因他人的恐惧而深受震撼的维伊人。
nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat.
他们也未能承受住冲击,而背后横着的河流阻挡了他们四散的逃走。
§1.27.11quo postquam fuga inclinavit, alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae pugnaeque consilium oppressi.
逃跑的人流折向那里后,有的人可耻地扔掉武器,盲目地冲入水中;另一些人在岸边犹豫不决时,在逃跑还是战斗的纠结中被消灭。
non alia ante Romana pugna atrocior fuit.
在此之前,没有哪场罗马战役比这更为惨烈。