Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §1.26.1-1.26.14

霍拉提乌斯弑妹审判与获赦

第 27 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

霍拉提乌斯因杀害妹妹而接受审判,但在其父亲的哀求以及他自身的功绩下,他获得民众的赦免,并履行了特定的赎罪仪式。

§1.26.1priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti iuventutem in armis habeat; usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret.
在从那里撤离之前,面对根据缔结的条约询问自己该下达何种命令的梅提乌斯,图路斯命令他让青年人保持武装;并表示如果与维伊人发生战争,他将使用他们的力量。
ita exercitus inde domos abducti.
于是,两军便从那里各自撤回本国。
§1.26.2princeps Horatius ibat trigemina spolia prae se gerens; cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat.
霍拉提乌斯走在最前面,手里拿着三胞胎的战利品;他的处女妹妹曾与库里亚提乌斯兄弟中的一人订婚,在卡佩纳门前迎面遇到了他;当她认出哥哥肩膀上披着自己亲手制作的未婚夫的斗篷时,她披散开头发,流着泪呼唤着死去的未婚夫的名字。
§1.26.3movet feroci iuveni animum conploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico.
在他自己的胜利和如此巨大的国家喜悦之中,妹妹的哀嚎触动了这位猛烈青年的心。
stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam.
于是,他拔出剑,一边用言语严厉斥责,一边将少女刺穿。
§1.26.4“abi hinc cum inmaturo amore ad sponsum” inquit, “oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae.
“带着你那不合时宜的爱,从这里滚去你的未婚夫那里吧,”他说,“你忘却了死去的兄弟和活着的哥哥,忘却了祖国。
§1.26.5sic eat, quaecumque Romana lugebit hostem.
任何哀悼敌人的罗马妇女都该如此死去。
” atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat.
”这一罪行在元老和平民看来都极为残暴,但他近期的功绩却阻碍了这一行为(免受惩罚)。
tamen raptus in ius ad regem.
然而他还是被押解到国王面前受审。
rex, ne ipse tamen tristis ingratique ad vulgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato “duumviros” inquit, “qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio. ”
国王为了不让自己成为对民众而言既残酷又不得人心的判决、以及随之而来的刑罚的执行者,召集了市民大会并说道:“我根据法律任命二人官,由他们来审判霍拉提乌斯的叛国罪。
§1.26.6lex horrendi carminis erat: duumviri perduellionem iudicent; si a duumviris provocarit, provocatione certato; si vincent, caput obnubito; infelici arbori reste suspendito; verberato vel intra pomerium vel extra pomerium.
” 那可怕公式的条文如下:“二人官当审判叛国罪;若其对二人官的判决提出上诉,当以上诉进行争辩;若他们(二人官)胜诉,当蒙其头;当用绳索吊在不祥之树上;无论在圣界以内还是圣界以外,皆当鞭笞。
§1.26.7hac lege duumviri creati.
” 依据此法,二人官被选任。
qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex iis “P. Horati, tibi perduellionem iudico” inquit;
他们认为在此法之下连无辜之人也无法释放,当他们判定有罪后,其中一人说道:“普布利乌斯·霍拉提乌斯,我判定你犯有叛国罪。
§1.26.8“i, lictor, conliga manus.
去吧,侍从,捆绑他的双手。
” accesserat lictor iniciebatque laqueum.
”侍从走上前去,正要套上绳索。
tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete, “provoco” inquit.
这时,在宽容的法律解释者图路斯的建议下,霍拉提乌斯说道:“我上诉。
§1.26.9ita provocatione certatum ad populum est.
” 于是,通过向民众上诉进行了辩论。
moti homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare; ni ita esset, patrio iure in filium animadversurum fuisse.
在这次审判中,人们深受感动,尤其是父亲普布利乌斯·霍拉提乌斯高声宣告,他判定女儿是被合法杀死的;若非如此,他本会用父亲的权力来惩罚儿子。
orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent.
接着他恳求道,不要让他这个不久前还被看见拥有杰出子嗣的人变得孤苦无子。
§1.26.10inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc pila Horatia appellatur, ostentans “huncine” aiebat, “quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent.
在这期间,老人抱着年轻人,指着固定在如今被称为“霍拉提乌斯柱”之处的库里亚提乌斯兄弟的战利品说道:“罗马公民们,这个你们刚才看见他带着荣誉、因胜利而欢呼雀跃地走过的男人,你们难道能看着他被绑在木轭下、遭受鞭笞和折磨吗? 这等丑陋的景象,连阿尔巴人的眼睛都几乎无法忍受。
§1.26.11i, lictor, conliga manus, quae paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt.
去吧,侍从,捆绑那双不久前武装起来为罗马人民赢得了统治权的双手。
i, caput obnube liberatoris urbis huius; arbore infelici suspende; verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum.
去吧,蒙上这位城市解放者的头;吊在不祥之树上;无论是在圣界以内鞭笞——只要是在敌人的那些木柱和战利品之间,还是在圣界以外鞭笞——只要是在库里亚提乌斯兄弟的坟墓之间!
quo enim ducere hunc iuvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent?”
你们能把这个年轻人带到哪里去,使他自身的荣耀不能免受如此丑陋的刑罚呢?
§1.26.12non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum, absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae.
” 人民既无法忍受父亲的眼泪,也无法忍受年轻人自身在面临一切危险时毫不动摇的气概,比起案件的法理,他们更多因对其勇气的赞叹而释放了他。
itaque, ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret pecunia publica.
因而,为了使这显而易见的杀戮仍能通过某种赎罪来偿还,父亲被命令用公共资金为儿子赎罪。
§1.26.13is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem.
他举行了某些赎罪的祭祀——这些祭祀随后被传给霍拉提乌斯氏族,并在街道上横架一根木梁,让蒙着头的年轻人从下面穿过,犹如从轭下穿过一般。
id hodie quoque publice semper refectum manet; sororium tigillum vocant.
这根木梁至今仍由公家不断修缮并保留下来;人们称之为“妹妹的木梁”。
§1.26.14Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.
霍拉提乌斯妹妹的坟墓建在她被刺倒下的地方,用方石筑成。

词汇与语法注释

  1. §1.26.1usurum se eorum opera — 间接引语中的“宾格加不定式”结构,取决于主句动词 `imperat`(因命令而含有传达之意)。不定式 `usurum [esse]` 的逻辑主语是宾格的 `se`(图路斯),`opera` 是夺格,作为将来活性分词 `usurum` 的宾语。
  2. §1.26.5tristis ingratique ad vulgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor — 名词 `auctor`(发起者、责任人)支配着两个复杂的属格短语(`tristis ingratique... iudicii` 和 `secundum iudicium supplicii`)。在第一个属格短语中,形容词 `ingratique` 被介词短语 `ad vulgus`(对民众而言)所修饰。
  3. §1.26.9animadversurum fuisse — 间接引语中“与过去事实相反的虚拟(虚拟条件句)”的归结句。在直接引语中本应使用虚拟式过去完成时(*animadvertissem*“我本会惩罚”),在间接引语中被转换为了“将来分词 + *fuisse*”(`animadversurum fuisse`)的形式。
  4. §1.26.11modo inter — `modo` 作为表示限制或条件的语词的用法,意为“只要是……”或“但须在……”。它对鞭笞刑罚发生的地点(在圣界以内还是以外)引入了限制性条件。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §1.26.1-1.26.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:1.26.1-1.26.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。