§1.27.1nec diu pax Albana mansit.
アルバとの和平は長くは続かなかった。
invidia vulgi, quod tribus militibus fortuna publica conmissa fuerat, vanum ingenium dictatoris corrupit et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos coepit.
3人の兵士に国家の運命が委ねられたことに対する民衆の不満が、独裁官の軽薄な精神を堕落させ、正しい方針が好ましくない結果に終わったため、不当な手段によって同胞の心を取り戻そうとし始めた。
§1.27.2igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat.
したがって、かつて戦争の中に平和を求めたように、今度は平和の中に戦争を求め、自分の国家には実力よりも不満の気概が多いことを見抜いて、布告に基づいて公に戦争を行うよう他の諸民族を駆り立て、自国には同盟を装って裏切りの機会を温存させた。
§1.27.3Fidenates, colonia Romana, Veientibus sociis consilii adsumptis pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur.
ローマの植民市であったフィデナエは、ヴェーイー人を計画の同盟者として引き入れ、アルバ人の寝返りの約束を得て、戦争と武力蜂起へと駆り立てられた。
§1.27.4cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque eius ab Alba accito contra hostes ducit.
フィデナエが公然と離反すると、トゥッルスはメッティウスとその軍勢をアルバから呼び寄せ、敵に対して進軍させた。
ubi Anienem transiit, ad Confluentis collocat castra.
彼がアニオ川を渡ると、コンフルエンテスに陣を敷いた。
inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim transierat.
その場所とフィデナエの間で、ヴェーイー人の軍勢がティベリス川を渡っていた。
§1.27.5hi in acie prope flumen tenuere dextrum cornu; in sinistro Fidenates propius montes consistunt.
彼らは戦列において川の近くの右翼を占め、左翼ではフィデナエ人が山に近い方に陣取った。
Tullus adversus Veientem hostem derigit suos, Albanos contra legionem Fidenatium conlocat.
トゥッルスはヴェーイー人の敵に対して自軍を向け、アルバ人をフィデナエ人の軍団の対面に配置した。
Albano non plus animi erat quam fidei.
アルバ人には勇気もなければ忠誠心もなかった。
nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad montes succedit;
それゆえ、留まることも公然と寝返ることもあえてせず、徐々に山の方へと退却した。
§1.27.6inde, ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem fluctuansque animo, ut tereret tempus, ordines explicat.
その後、十分に登ったと判断すると、全戦列を停止させて配置し、心を揺らしながら、時間を稼ぐために陣形を展開した。
consilium erat, qua fortuna rem daret, ea inclinare vires.
彼の意図は、運命がどちらに勝利を与えるかを見極め、そちらに味方を傾けることであった。
§1.27.7miraculo primo esse Romanis, qui proximi steterant, ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt;
最初、最も近くに立っていたローマ人には、同盟者の離脱によって自分たちの側面がむき出しになるのを感じて、驚愕となった。
inde eques citato equo nuntiat regi abire Albanos.
その後、騎兵が馬を急がせて、アルバ人が去っていくことを王に報告した。
Tullus in re trepida duodecim vovit Salios fana,:ue Pallori ac Pauori.
危急の事態においてトゥッルスは12人のサリィ神官を、そしてパッロールとパウォールへの神殿を誓願した。
§1.27.8equitem clara increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet: nihil trepidatione opus esse;
彼は大声で騎兵を叱咤し、敵にも聞こえるように、戦闘に戻るよう命じた。 「慌てる必要はない。
suo iussu circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant;
私の命令によって、フィデナエ人の無防備な背後を襲うために、アルバ軍を迂回させているのだ」と。
§1.27.9item imperat, ut hastas equites erigerent.
同時に、騎兵たちに槍を立てるよう命じた。
id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit;
この行為によって、多くのローマ人歩兵の視界から、去りゆくアルバ軍の姿が遮られた。
qui viderant, id, quod ab rege auditum erat, rati, eo acrius pugnant.
これを見た人々は、王から聞いた言葉通りであると信じ、それゆえいっそう激しく戦った。
terror ad hostes transit;
恐怖は敵へと移った。
et audiverant clara voce dictum, et magna pars Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, Latine sciebant.
大声で言われた言葉が聞こえていたし、フィデナエ人の多くはローマ人に加わった入植者であったため、ラテン語を理解していたからである。
§1.27.10itaque, ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga vertunt.
そのため、山からアルバ人が突如駆け下りてきて町との退路を遮断されるのを恐れ、背を向けて逃げ出した。
instat Tullus fusoque Fidenatium cornu in Veientem alieno pavore perculsum ferocior redit.
トゥッルスは追撃し、フィデナエ人の翼を敗走させると、他者の恐怖に打たれて浮き足立つヴェーイー人に対して、いっそう猛烈に立ち向かった。
nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat.
彼らもその突撃に耐えられず、四方に逃げ惑う彼らの背後には遮る川が立ちはだかっていた。
§1.27.11quo postquam fuga inclinavit, alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae pugnaeque consilium oppressi.
逃走の列がそこへなだれ込むと、ある者は見苦しく武器を投げ捨てて盲目的に水の中に飛び込み、別の者は岸辺で躊躇しているうちに、逃げるべきか戦うべきかの迷いの中で討ち取られた。
non alia ante Romana pugna atrocior fuit.
これ以前に、これほど凄惨なローマの戦闘はなかった。