Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §1.22.1-1.22.7

图路斯·霍斯蒂里乌斯即位与罗马对阿尔巴的纷争

第 23 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

努马死后,好战的图路斯·霍斯蒂里乌斯继位为王,罗马与阿尔巴隆加之间因互有掠夺而产生纠纷,图路斯借此机会故意诱导局势走向战争。

§1.22.1Numae morte ad interregnum res rediit.
努马死后,国家事务重归空位期。
inde Tullum Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus iussit;
随后,民众推举图路斯·霍斯蒂里乌斯为王;他是霍斯蒂里乌斯的孙子,后者曾角逐于城塞最下部,与萨宾人进行过一场著名的战斗。
§1.22.2patres auctores facti.
元老院批准了这一选择。
hic non solum proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit.
此人不仅与前任国王截然不同,而且比罗穆路斯更加好战。
cum aetas viresque tum avita quoque gloria animum stimulabat.
年轻力壮以及祖辈的荣耀,都激荡着他的心灵。
senescere igitur civitatem otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat.
因此,他认为国家会在闲暇中走向衰老,便四处寻找挑起战争的契机。
forte evenit, §1.22.3ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem agerent.
碰巧发生了以下的事情:罗马的农民从阿尔巴的领土上,阿尔巴的农民又从罗马的领土上,轮流进行掠夺。
§1.22.4imperitabat tum C. Cluilius Albae.
当时盖乌斯·克路伊里乌斯统治着阿尔巴。
utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi.
双方几乎在同一时间派遣了使节去要求归还财产。
Tullus praeceperat suis, ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse.
图路斯曾告诫部下,在执行完委派的使命之前,不得做任何其他事情;他深知阿尔巴人一定会拒绝,如此便可虔敬地宣战。
§1.22.5ab Albanis socordius res acta: excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant.
阿尔巴人方面办事比较拖沓:他们受到图路斯热情体贴的款待,正和乐地参加国王的宴会。
tantisper Romani et res repetiverant priores et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant.
与此同时,罗马人不仅先一步要求归还财产,并且在阿尔巴人拒绝后,宣布在第三十天宣战。
§1.22.6haec renuntiant Tullo.
他们将这些情况汇报给图路斯。
tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit.
于是图路斯允许使节们发言,陈述他们来此寻求什么。
illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: se invitos quicquam, quod minus placeat Tullo, dicturos, sed imperio subigi; res repetitum se venisse; ni reddantur, bellum indicere iussos.
使节们对此一无所知,首先通过辩解来消磨时间:他们说,自己极不情愿说出任何让图路斯不悦的话,但这是受命令所迫;他们来此是为了要求归还财产,若不归还,便被命令宣战。
§1.22.7ad haec Tullus “nuntiate” inquit “regi vestro regem Romanum deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.
对此,图路斯说:“去告诉你们的国王,罗马国王呼吁神明作证:究竟是哪一个民族首先拒绝并遣返了前来要求归还财产的使节,以便让这场战争的所有灾难都降临到那个民族身上。

词汇与语法注释

  1. 1.22.1nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat — 关系代词属格 cuius 的先行词是紧邻其前的属格 Hostili(霍斯图斯·霍斯蒂里乌斯),而非该句的主宾语 Tullum Hostilium。短语 in infima arce 由名词 arx(城塞)与最高级形容词 infimus(最下部的)结合,意为“在城塞的最底部(即山脚下)”。
  2. 1.22.2cum aetas viresque tum avita quoque gloria — 关联结构 cum... tum... 意为“不仅A而且B”。此处 aetas viresque(年轻与力量)作为A,avita quoque gloria(祖辈的荣耀亦然)作为B,两者并列共同作用于主动词 stimulabat(单数形式,与最近的主语一致)。
  3. 1.22.4satis sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse — 这是由 sciebat 引导的间接引语中的“对格+不定式”结构。negaturum 是省略了 esse 的将来主动不定式,其主语为对格的 Albanum。接下来的 indici posse 同样是依赖于 sciebat 的不定式子句,其主语为 bellum,现在被动不定式 indici(被宣战)作为 posse(能够)的补足语。
  4. 1.22.5Romani et res repetiverant priores — 复数主格形容词 priores 与主语 Romani 一致,但在语义上起副词作用,意为“(比阿尔巴人)更早地、先行地”(谓语性形容词)。
  5. 1.22.7ut in eum omnes expetant huiusce clades belli — 连词 ut 在此引导带有虚拟语气(expetant)的愿望或目的子句。动词 expetere 结合 in + 对格,具有不及物动词语义“(灾难等)降临于某人”;其主语为复数名词 clades(cladis 的复数主格,意为“灾难”),属格 belli 修饰该主语。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §1.22.1-1.22.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:1.22.1-1.22.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。