§1.21.1ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum assidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac ius iurandum pro obnoxio legurm ac poenarum metu civitatem regerent.
为了咨询和办理这些事务,全体民众从暴力和武器中转过身来,其心灵因专注于某些活动而无暇他顾;同时,由于天神似乎参与了人间事务,对神明的持久敬畏深深植根于众人的心中,以如此虔敬使所有人的胸怀深受感化,以至于诚信和誓言,取代了对法律和惩罚的被迫恐惧,主导着这个国家。
§1.21.2et cum ipsi se homines in regis velut unici exempli mores formarent, tum finitumi etiam populi, qui antea castra, non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum versam deorum violare ducerent nefas.
不仅人们自己塑造自己的品行,视国王为唯一的典范,甚至连邻近的各族人民——他们此前一直认为在他们中间建立的不是一座城市,而是一座旨在扰乱所有人和平的军营——也被带入了这样一种敬畏之中,以至于他们认为侵犯一个完全致力于崇拜神明的国家是一种罪过。
§1.21.3lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua.
曾有一片圣林,一缕泉水从幽暗的洞穴中涌出,以源源不断的水流灌溉着圣林的中部。
quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent.
因为努马经常在没有旁观者的情况下前往那里,仿佛去与女神会面,所以他把那片圣林献给了卡墨纳伊神女,因为她们与他的妻子埃格里亚的集会就在那里举行。
§1.21.4et Fidei sollemne instituit.
他还创立了对“诚信”的祭礼。
ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse.
他命令祭司们乘着带顶篷的双头马车前往该神龛,并在双手一直包裹到手指的状态下举行神事,以此表明诚信必须受到保护,并且她的座所甚至在右手中也是神圣的。
§1.21.5multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit.
他还奉献了许多其他祭祀以及用于举行神事的场所(大祭司们称之为“阿尔格伊”)。
omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus haud minor pacis quam regni.
然而,在他所有的功绩中,最伟大的莫过于在整个统治时期内对和平的维护,其力度不亚于对王权的维护。
§1.21.6ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello hic pace, civitatem auxerunt.
就这样,前后相继的两位国王,各以其道——前者通过战争,后者通过和平——壮大了国家。
Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta.
罗穆路斯统治了三十七年,努马统治了四十三年。
cum valida tum temperata et belli et pacis artibus erat civitas.
这个国家既强盛,又因战争与和平的双重艺术而得到了协调。