Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §1.23.1-1.23.10

罗马阿尔巴开战与梅蒂乌斯提出的谈判方案

第 24 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

具有同源关系的罗马与阿尔巴之间爆发战争。阿尔巴国王去世后,新领袖梅蒂乌斯向图路斯提议,为防备强大的埃特鲁里亚人乘虚而入,双方应寻求一种非全面决战的方式来决定支配权。

§1.23.1haec nuntiant domum Albani.
阿尔巴人将这些情况报告回国。
et bellum utrimque summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque, Troianam utramque prolem, cum Lavinium ab Troia, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent.
双方都以极大的努力准备着战争,这极像一场内战,几乎发生在父母与子女之间,他们双方都是特洛伊的后裔,因为拉维尼乌姆源自特洛伊,阿尔巴源自拉维尼乌姆,而罗马人则诞生于阿尔巴国王的血脉。
§1.23.2eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt.
然而,战争的结局使这场冲突显得不那么悲惨,因为双方并没有在会战中决战,而且仅在摧毁了其中一座城市的房屋之后,两个民族便融合为一。
§1.23.3Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere.
阿尔巴人首先率大军入侵罗马领土。
castra ab urbe haud plus quinque milia passuum locant; fossa circumdant; fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit.
他们在距离城市不超过五英里的地方安营扎寨,并在周围挖了壕沟;这条壕沟以指挥官的名字命名,在几个世纪中被称为“克路伊里乌斯壕沟”,直到随着时间的流逝,这处遗迹连同它的名字一起消逝。
§1.23.4in his castris Cluilius, Albanus rex, moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium creant.
在这个营地里,阿尔巴国王克路伊里乌斯去世了;阿尔巴人推举梅蒂乌斯·富菲蒂乌斯为独裁官。
interim Tullus ferox, praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum inpium dictitans, nocte praeteritis hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum pergit.
与此同时,图路斯意气风发,尤其是因国王之死而受到鼓舞,他反复宣称,伟大的神明之威将从首恶自身开始,对整个阿尔巴民族降下惩罚,以惩罚这场不义之战。 他在夜间绕过敌人的营地,率领敌对的军队开赴阿尔巴领土。
ea res ab stativis excivit Mettium.
这一行动将梅蒂乌斯从常驻营地诱了出来。
§1.23.5ducit quam proxume ad hostem potest.
他将军队带到尽可能接近敌人的地方。
inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio; si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum, quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant.
随后,他派遣使者居前,命令其转告图路斯,在交战之前需要进行一次会谈;如果图路斯与他会面,他深信自己将提出对罗马人的利益和对阿尔巴人的利益同样休戚相关的提议。
haud aspernatus Tullus, §1.23.6tamen, si vana adferantur, in aciem educit.
图路斯没有拒绝,然而,为了防止提出的建议空洞无物,他仍然将军队列阵带出。
exeunt contra et Albani.
阿尔巴人也迎面出来。
postquam structi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt.
双方列队站立之后,两位领袖在少数贵族的陪同下走向中间。
§1.23.7ibi infit Albanus: “iniurias et non redditas res ex foedere quae repetitae sint et ego regem nostrum Cluilium causam huiusce esse belli audisse videor nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre; sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat.
此时阿尔巴领袖开始发言:“我也似乎听过我们的国王克路伊里乌斯说过,根据条约要求归还却未予归还的伤害和财产是这场战争的原因,我毫不怀疑,图路斯,你也在表明同样的理由;但如果要说出真理,而不是说些表面上好听的话,那么对统治权的渴望正在驱使这两个有亲缘关系且相邻的民族拿起武器。
§1.23.8neque, recte an perperam, interpreter; fuerit ista eius deliberatio, qui bellum suscepit; me Albani gerendo bello ducem creavere.
我不愿去评判这是正确还是错误;让这成为发起战争者的考量吧;阿尔巴人选举我为统帅是为了进行这场战争。
illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es Tuscis, hoc magis scis.
图路斯,我希望提醒你这一点:埃特鲁里亚人在我们周围、尤其是你周围的势力有多么强大,你离图斯库斯人越近,你对此知道得越清楚。
multum illi terra, plurimum mari pollent.
他们在陆地上非常强大,在海上最为强大。
§1.23.9memor esto, iam cum signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore, ut fessos confectosque, simul victorem ac victum, adgrediantur.
请记住,当你发出战斗信号时,这两支军队将成为他们的戏景,以便他们能同时袭击疲惫不堪的人,即同时袭击胜者和败者。
itaque, si nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, qua, utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit.
因此,如果神明眷顾我们,既然我们不满足于确定的自由,而走向统治与奴役的未知赌博,那就让我们寻找某种途径,使得谁统治谁能够被决定,而无需经历双方民族的巨大灾难与流血。
§1.23.10haud displicet res Tullo, quamquam cum indole animi tum spe victoriae ferocior erat.
” 这一提议对图路斯而言并非不合心意,尽管无论是出于天性还是对胜利的期望,他都显得更加好战。
quaerentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa praebuit materiam.
在双方的寻找中,一个方法被制定出来,而命运本身为此提供了契机。

词汇与语法注释

  1. 1.23.1oriundi Romani essent — 在表示原因或背景的 `cum` 从句中,`essent` 是动词,形容词(源自分词)`oriundi` 在性、数、格上与主语 `Romani` 一致,作表语。虽然对应于 `Lavinium` 和 `Alba` 的单数动词(可补出 `esset`)被省略,但它们直接与表示起源的介词短语 `ab Troia` 和 `ab Lavinio` 连用,而不带 `oriundus`。
  2. 1.23.4magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen Albanum expetiturum poenas — 这是一个对格与不定式(间接引语)结构,作为频复动词分词 `dictitans`(反复宣称)的宾语。主语是 `magnum deorum numen`,不定式为 `expetiturum [esse]`。短语 `ab ipso capite orsum` 意为“从首恶(即国王克路伊里乌斯)自身开始”,表明神明将从罪魁祸首开始,惩罚波及到所有阿尔巴民族。
  3. 1.23.8illud te, Tulle, monitum velim — 这是一个将现在虚拟语气 `velim`(谦逊的愿望,“我想……”)与虚拟的完成被动分词 `monitum`(或目的分词)结合在一起的结构。在古典拉丁语中,`volo` 连用完成分词是一种习惯用法,表示渴望某事立刻被完成,或表示委婉礼貌的要求。`illud` 是代词对格,作为警告的内部宾语(“关于那件事”)。
  4. 1.23.9has duas acies spectaculo fore — 与格的 `spectaculo` 是目的与格,意为“将作为(埃特鲁里亚人的)戏景/奇观”,表示其角色和效果。`fore` 是将来不定式 `futurum esse` 的变体。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §1.23.1-1.23.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:1.23.1-1.23.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。