§1.18.1Inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat.
在那个时代,努马·庞皮里乌斯以其杰出的正义和敬虔而闻名。
Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam esse aetate poterat, omnis divini atque humani iuris.
他居住在萨宾人的库雷斯,是在那个时代里任何人所能达到的限度内,对神法和人法最精通的人。
§1.18.2auctorem doctrinae eius, quia non extat alius, falso Samium Pythagoram edunt, quem Servio Tullio regnante Romae, centum amplius post annos, in ultima Italiae ora circa Metapontum Heracleamque et Crotona iuvenum aemulantium studia coetus habuisse constat.
作为他学说的创立者,因为没有其他人选,人们便错误地抬出萨摩斯人毕达哥拉斯。 但众所周知,毕达哥拉斯是在一百多年后,当塞维乌斯·图利乌斯在罗马统治期间,才在意大利最遥远的海岸,即梅塔蓬图姆、赫拉克利亚和克罗托内附近,召集了热切向学的青年学子的集会。
§1.18.3ex quibus locis, etsi eiusdem aetatis fuisset, quae fama in Sabinos? aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi excivisset? quove praesidio unus per tot gentes dissonas sermone moribusque pervenisset?
从这些地方,即使他与努马处于同一时代,又会有什么名声能传到萨宾人那里呢? 或者通过什么样的语言交流,他能激发任何人求学的欲望呢? 又或者在什么样的护卫下,一个单身汉能穿过这么多语言和习俗各异的民族呢?
§1.18.4suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit.
因此,我认为他的心灵是由于他自己的天性而受到美德的调和,并且与其说是受到异邦学术的训练,倒不如说是受到了古老萨宾人严厉而庄重的规律的熏陶,昔日没有哪个民族比萨宾人更为纯朴。
§1.18.5audito nomine Numae patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto videbantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium nec denique patrum aut civium quemquam praeferre illi viro ausi ad unum omnes Numae Pompilio regnum deferendum decernunt.
一听到努马的名字,罗马的元老院议员们虽然看到,如果从那里迎立国王,势力似乎会倾斜向萨宾人,然而无论是他们自己,还是他们派系中的其他人,甚至元老院或公民中的任何一个人,都不敢自荐凌驾于那个人之上,于是他们一致决定将王位授予努马·庞皮里乌斯。
§1.18.6accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit.
被召集来之后,正如罗慕路斯通过鸟占在建城时获得王位一样,他也下令就自己询问神明的意旨。
inde ab augure, cui deinde honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem in lapide ad meridiem versus consedit.
随后,由一位鸟占官(此后为了表示敬意,这一公职和永久神职便归于他)引导着登上卫城,坐在面向南方的石头上。
§1.18.7augur ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt.
鸟占官蒙着头,在他的左侧坐下,右手拿着一根没有节的弯曲木杖,人们称之为弯杖。
inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit,
接着,当鸟占官向城市和郊野远眺,向神明祈祷后,他确定了从东到西的区域,并宣称右侧的部分向南,左侧的部分向北。
§1.18.8signum contra, quoad longissime conspectum oculi ferebant, animo finivit; tum lituo in laevam manum translato dextra in caput Numae imposita precatus ita est: §1.18.9“Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines, quos feci.
他在心中确定了对面目力所及最远处的标志;然后,他将弯杖换到左手,右手放在努马的头上,这样祈祷道: “父神朱庇特,如果我正抚其头部的这位努马·庞皮里乌斯成为罗马国王是合乎神法的,请在我所设定的这些边界之内,为我们显现明确的迹象。
” tum peregit verbis auspicia, quae mitti vellet.
”然后他用言语详细规定了希望降下的鸟占征兆。
§1.18.10quibus missis declaratus rex Numa de templo descendit.
这些征兆降下后,被宣布为国王的努马从神圣的区域走了下来。