§1.17.1patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat.
与此同时,元老院议员们的心思在王位的争夺和野心中动荡不安。
necdum ad singulos, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerat; factionibus inter ordines certabatur.
由于在新的人民中没有人特别杰出,这种争夺尚未波及到个人;各阶层之间是通过派系进行斗争的。
§1.17.2oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequam possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant; §1.17.3Romani veteres peregrinum regem aspernabantur.
源自萨宾人的人,为了避免因为自塔提乌斯死后他们那一方没有出过统治者,而在合伙关系中失去对政权的平等占有,希望从他们自己的团体中选出一位国王;古老的罗马人鄙视异邦人的国王。
in variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant libertatis dulcedine nondum experta.
在各种不同的意愿中,然而,由于尚未尝到自由的甜头,所有人仍然希望由国王来统治。
§1.17.4timor deinde patres incessit, ne ciuitatem sine imperio, exercitum sine duce multarum circa civitatium inritatis animis vis aliqua externa adoriretur.
随后,一种恐惧袭击了元老院议员,他们担心在周围许多城市已被激怒的情况下,某种外部武力会袭击一个没有政权的城邦和没有领袖的军队。
et esse igitur aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum inducebat.
因此,大家都赞成应该有一个首领,然而谁也无法说服自己向他人让步。
§1.17.5ita rem inter se centum patres decem decuriis factis singulisque in singulas decurias creatis, qui summae rerum praeessent, consociant.
因此,一百位元老院议员分成十个“十人组”,并从每个十人组中选出一人来主管国家最高事务,以此将政务在他们之间联合起来。
decem imperitabant; unus cum insignibus imperii et lictoribus erat; §1.17.6quinque dierum spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat; annuumque intervallum regni fuit.
十人掌权;其中一人拥有王权的标志和侍从;权力以五天为限,并在所有人中轮流进行;没有国王的间隔期持续了一年。
id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, interregnum appellatum.
由于这一事实,这被称为“空位期(interregnum)”,至今仍保留着这个名称。
fremere deinde plebs multiplicatam servitutem, §1.17.7centum pro uno dominos factos: nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum videbantur passuri.
随后,平民开始抱怨奴役被成倍增加,一个主人变成了百个主人;他们似乎再也无法容忍,除非是国王,而且是由他们自己选出的国王。
§1.17.8cum sensissent ea moveri patres, offerendum ultro rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt summa potestate populo permissa, ut non plus darent iuris, quam retinerent.
当元老院议员察觉到这些动向时,认为应当主动提供他们即将失去的东西,于是通过将最高权力让渡给人民来博取欢心,但他们并没有给予超过自己所保留的权利。
§1.17.9decreverunt enim, ut, cum populus regem iussisset, id sic ratum esset, si patres auctores fierent.
因为他们规定,当人民指定了国王时,只有在元老院议员批准的情况下,该决定才有效。
hodie quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius vi adempta; priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt.
今天,在提议法律和选举长官时,虽然其权力已被剥夺,但仍在使用同样的权利;在人民开始投票之前,在大会结果尚未确定时,元老院议员就予以批准。
§1.17.10tum interrex contione advocata “quod bonum, faustum felixque sit” inquit “Quirites, regem create;
那时,空位执政官召集大会说:“市民们,愿这带来美好、吉祥与幸福。
ita patribus visum est.
请选出一位国王;元老院也是如此决定的。
patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, crearitis, auctores fient. ”
然后,如果你们选出了一位配得上被列为紧随罗慕路斯之后的第二人的长官,元老院将予以批准。
§1.17.11adeo id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent iuberentque, ut senatus decerneret, qui Romae regnaret.
” 这对平民来说是如此令人愉快,以至于为了不显得在恩惠上输给对方,他们仅表决并命令:由元老院来决定谁在罗马统治。