Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §1.14.1-1.14.11

塔提乌斯之死与攻克斐代奈

第 15 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

塔提乌斯国王因其亲属的争端在拉维尼乌姆被杀,但罗慕路斯通过更新盟约维持了和平。随后,斐代奈人因担忧罗马扩张而先发制人,罗慕路斯利用佯败和伏兵战术将其击败,并顺势攻占了该城。

§1.14.1post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant, cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant.
几年后,塔提乌斯国王的亲戚袭击了劳伦斯人的使节。 尽管劳伦斯人根据万民法提出控诉,但在塔提乌斯那里,私情与族人的恳求却具有更大的力量。
§1.14.2igitur illorum poenam in se vertit; nam Lavini, cum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur.
因此,他把他们应受的惩罚引到了自己身上;因为当他前往拉维尼乌姆参加年度祭祀时,在一次暴动中被杀。
§1.14.3eam rem minus aegre, quam dignum erat, tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuria caesum credebat.
据说罗慕路斯对这件事的悲伤程度,低于其应有的程度,这或许是因为王权的共同统治并不牢靠,或者是由于他认为塔提乌斯被杀并非不义。
itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est.
因此,他确实避免了战争;但为了赎买对使节的伤害以及国王的被杀,罗马与拉维尼乌姆两城之间重新订立了盟约。
et cum his quidem insperata pax erat; §1.14.4aliud multo propius atque in ipsis prope portis bellum ortum.
与这些人的和平确实是意料之外的;然而,另一场战争爆发了,这场战争要近得多,几乎就在城门口。
Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere.
斐代奈人认为,一个离他们太近的势力正在壮大,于是在其获得预料中的强大力量之前,抢先发动了战争。
iuventute armata immissa vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est.
他们派出武装青年,蹂躏了罗马城与斐代奈之间的土地。
§1.14.5inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur; tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit.
随后,他们向左转弯,因为右侧被台伯河阻挡,在农民的极大恐慌中进行掠夺;从田野突然传回城里的混乱,便充当了信使。
§1.14.6excitus Romulus — neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat — exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat.
惊醒的罗慕路斯——因为如此近的战争不容拖延——率军出征,在距离斐代奈一英里的地方安营扎寨。
§1.14.7ibi modico praesidio relicto egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit; cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis hostem excivit.
他在营地留下了适当的守卫,率领全部主力出击,命令一部分士兵在周围密林遮蔽的隐蔽处设伏;自己则率领大部分步兵和全部骑兵前进,通过一种混乱而具威胁性的战斗方式,骑马逼近城门口,从而引出了敌人,这正是他所期望的。
fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit.
同样,这场骑兵交战也为必须佯装的撤退提供了一个不易引起怀疑的理由。
§1.14.8et cum velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes inpulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum.
当骑兵表现得在战斗与撤退之间犹豫不决、步兵也随之后退时,突然从拥挤的城门中涌出的敌人,在击退罗马战线后,因急于进逼和追击,被引诱到了埋伏地点。
§1.14.9inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem; addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in praesidio relicti fuerant; ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene, quam Romulus quique cum eo erant circumagerent frenis equos, terga vertunt; §1.14.10multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant.
随后,罗马人从伏击处突然跃出,袭击了敌人的侧翼;那些被留在营地守卫的士兵开出营地,他们的军旗晃动,更增添了恐慌;斐代奈人受到多重恐惧的打击,几乎在罗慕路斯和随行人员勒马转身之前,就已转过身去逃跑;并且,由于这是一场真正的溃逃,那些不久前还在追击佯装撤退者的人,以极度混乱的态势往城里逃去。
non tamen eripuere se hosti; §1.14.11haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit.
然而,他们并没有摆脱敌人;紧贴其后的罗马人,在城门关闭之前,仿佛融合成一个纵队一般冲了进去。

词汇与语法注释

  1. 1.14.2illorum poenam in se vertit — 代词 illorum 指代塔提乌斯的亲戚。由于塔提乌斯未能惩罚他们,原本属于他们的惩罚(poenam)最终落在了他自己身上(in se)。vertit 的主语可以理解为由于他自身的不作为或命运,导致惩罚转向了他自己。
  2. 1.14.2Lavini — 地名 Lavinium 的方位格(locative),意为“在拉维尼乌姆”。是 Lavinii 的缩略形式。
  3. 1.14.4occupant bellum facere — 动词 occupo 后接不定式(facere)的惯用句型,意为“抢先做某事”或“先发制人”。此处指斐代奈人赶在罗马过于强大之前抢先发动战争。
  4. 1.14.11velut agmine uno — 意为“仿佛融合成一个纵队一般”。生动地描绘了追击的罗马军与逃跑的斐代奈军紧密混杂、在城门关闭前如同一个整体般涌入城内的场景。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §1.14.1-1.14.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:1.14.1-1.14.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。